AAS 17 (1925), p. 28

sermone ac exemplo ad animi vitaeque rationem sibi similem adducere
satagebat. Diebus praesertim festis congregabat pueros puellasque vicinas,
eisque prima catechesis elementa una cum bonis moribus simulque quotidianas
preces et pia cantica tradebat, ordinatis interdum supplicationibus.
A teneris annis ad statum religiosum opportuno tempore amplectendum
iam inclinata, adolescentula propensiore voluntate propositum suum propriis
parentibus atque spiritualibus moderatoribus aperuit, illudque probatum
exsecutioni demandare statuit. Primo quidem in monasterium
monialium Sancti Dominici postulavit ingressum, quem tamen iustas
ob causas, a se independentes, obtinere non potuit. Contigit autem ut
R. P. Michael Martínez Sanz ante imaginem Beatae Mariae Virginis dolentis
orans, superno lumine, uti fertur, illustratus, novum institutum religiosum
condere cogitaverit, sororum nempe infirmis in eorum domicilio adiuvandis.
Quapropter ob suam devotionem et in memoriam septem dolorum
Beatae Mariae Virginis, septem mulieres ex puellis et viduis elegit
et congregavit, quasi fulcrum et fundamentum beneficentissimi Operis.
Una ex hisce septem exstitit Dei Famula, quae, amore Dei et proximi
incensa, et poenitentiae ac mortificationis studio ferventique in Deiparam
perdolentem pietate commota, libentissime exorienti Instituto, sibi
beneviso, nomen dedit. Die sacra Beatissimae Virgini in caelum assumptae,
15 augusti anno 1851, religiosa vota, assumpto nomine Maria a
Solitudine, sponte nuncupavit, coram Toletano Archiepiscopo S. R. E.
Cardinali Ioanne Iosepho Bonel et Orba; et, ceteris sororibus praeposita,
omne studium omnemque laborem impendit Operi regendo, propagando
ac tuendo, adeo ut, in eius obitu, Institutum, incolume servatum et auctum,
sex et quadraginta domus constitutas enumeraret. Constanter Dei Famula
suas filias et sorores diligebat, quae filiali amore, reverentia et obedientia
respondebant. Pia, humilis et fortis femina quasdam aerumnas in
Sororum regimine et in iuribus bonisque Instituti tutandis passa est, quas
tamen patientissime tulit, divino auxilio confisa et Ssmae Eucharistiae
veneratione et receptione, suffragante Deipara Virgine una cum Angelis
et Sanctis tutelaribus. Insuper oculos, mentem et cor assidue extollebat
ad Iesum Christum crucifixum, roboris et consolationis fontem, eiusque
matrem sub cruce stantem dolentem et commiserantem, afflictorum consolatricem.
Paulo post Ancilla Dei, hortante et succurrente Episcopo Almeriensi
Orberà, una cum duabus sororibus in Almam Urbem peregrinata
est, tum ad veneranda Apostolorum Principum Petri et Pauli aliorumque
Sanctorum sepulcra eorumque gloriam et triumphum recolendum, tum ad
obsequium fidei, amoris et obedientiae praestandum Romano Pontifici,
Beati Petri successori et Iesu Christi in terris Vicario. Summus Pontifex

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.