AAS 17 (1925), p. 302

singula iura, privilegia, praerogativas, indulta tribuimus, quae ecclesiis
hoc titulo exornatis de iure competunt et in decretis Sacrorum Rituum
Congregationis descripta sunt.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exsistere et fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere,
illique, ad quam spectant, Rapallensi ecclesiae Sanctorum Gervasii
ac Protasii plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quoquam, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
"Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis iunii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

VENERABILES DEI FAMULI IOANNES DE BRÉBEUF, ISAACUS JOGUES,

GABRIEL LALEMANT, ANTONIUS DANIEL, CAROLUS GARNIER, NATALIS

CHABANEL, PRESBYTERI; RENATUS GOUPIL ET IOANNES DE LA LANDE,

COADIUTORES, OMNES E SOCIETATE IESU, BEATI RENUNTIANTUR.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam.—Pretioso purpurata martyrum sanguine'
ab initus suis ad nostra usque tempora semper Ecclesia Christi fuit; nam, cum
martyrum sanguis sit christianorum semen, plurimi ex illis, qui, Apostolos
Christi vestigiis secuti, nationes ubique terrarum et barbaras quidem gentes
Evangelii lumine inlustrare conati sunt, martyrii palmam receperunt, ita
sanguine suo Fidei semina irrigantes, quo uberiores deinde segetes colligerentur.
Id sane evenit medio saeculo xvn in regionibus, quas nunc Canadenses
civitates ac Foederati Americae Septentrionalis Status obtinent;
ubi octo fortissimi Christi púgiles occubuerunt, qui, omnes in Gallia nati,
et digni Societatis Iesu alumni, in memoratas regiones, quas tunc « Novam
Galliam » nuncupabant, a moderatoribus suis missi - etsi non uno eodemque
tempore ac loco - post diuturnos asperrimosque labores pro
Fidei causa crudelissime necati sunt. Eorumdem vero, quibus duo quasi
manipuli heroum sunt effecti, veluti duces ac magistri Isaacus Jogues et
Ioannes de Brébeuf merito censentur. Quorum primus, Dei Famulus scilicet
Isaacus Jogues, Aurelianensis, septemdecim annos natus, eo praesertim
animo ut sibi ad sacras missiones apud infideles iter pateret, suum anno

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.