AAS 17 (1925), p. 413
premo Summi Pontificis iudicio ad diem octavam decembris eiusdem
anni, tandem solemniter pronuntiatam est: « Tuto procedi posse ad solemnem
Venerabilis Servae Dei Mariae Magdalenae Postel Beatificationem».
Itaque die decimaseptima mensis maii, anno millesimo nongentesimo
•octavo, maxima Instituti Sororum Scholarum Christianarum a Misericordia
laetitia, solemnes Beatificationis ritus in Vaticana Aede, magnifico
apparatu frequentique adstante populo, celebrati sunt.
Non heic vero prodigiorum exstat finis Beatae Mariae Magdalenae Postel,
quae, devoto animo a christifidelibus invocata, per famam sanctitatis
suae, aperte indicat manum Domini, mirabilem in Sanctis suis, minime
esse abbreviatam, summoque adhuc auxilio expostulantium vota explere.
Quare f. r. Benedictus XV Praedecessor Noster Commissionem reassumptionis
causae sua manu signavit, et, instructis super assertis duobus
novis miraculis iudicialibus tabulis ad Beatae Antistitae Canonizationem
assequendam, illa Apostolicae Sedi proposita sunt.
Primum itaque prodigium ita contigit. Maria Magdalena Balley, ex
oppido Carentem, quae a nativitate optima floruit sanitate, quinque annos
agens, scilicet mense novembri anni millesimi nongentesimi quinti, correpta
fuit gutturis morbo, quem paucis diebus medicus curavit. Eodem
ferme tempore puellae sinister oculus erubuit et palpebrae tumefactae
sunt, ita ut lucis vim Maria minime sustineret. Ab eodem medico omnis
salutaris artis remedia adhibita fuere, sed frustra; morbus enim de die in
diem ingravescebat. Ad Doctorem, valde peritum in arte oculos medendi,
puella adducta est a matre et eius examini ter subiecta. Doctoris medicamina
nullius utilitatis puellae fuerunt, et cum morbus longius procederet,
eius insanabilitas posita est extra aleam dubitationis: agebatur enim de
« cheratite ulcerosa », ob quam puella vim visivam in oculo sinistro pefdiderat,
succrescentibus quotidie doloribus. Omni sanationis spe deposita,
mater et filia, quae in Abbatia S. Salvatoris le-Vicomte excepta fuerat ut
alicui manuum labori incumberet causa sibi vitae subsidia comparandi,
novendiales preces in honorem Beatae Mariae Magdalenae Postel fundere
constituerunt. Quibus expletis die decima martii, anno millesimo nongentesimo
decimo quinto, puella subito sanata evasit, eiusque sanationem perfectam
et constantem medici unanimi sententia confirmarunt.
Alterum miraculum respicit puellam Armandam Tiphaigne, quae a
primis annis sat firma valetudine fruebatur, licet eius calvariae culmen
mollius quam in ceteris pueris appareret. Tertio vero aetatis anno expleto,
indicia certa habita sunt, quibus statui potuerat puellam gravi revera
morbo laborare: nam eius caput mollem quoque tactum reformidabat.
Progressu temporis ingravescente morbo a parentibus adducta est ad medi-