AAS 17 (1925), p. 431

relatore Emo ac Emo Cardinali Raphaele Monaco La Valletta, Praefecto
Emo et Rmo Cardinali Dominico Bartolini, Secretario S. R. Congregationis
Placido Balli, fel. me. Leo XIII Praedecessor Noster Commissionem
Introductionis Causae propria manu signare dignatus est.
Processuum tabulis Ordinariis et Apostolicis rite expensis Pius Papa X
Praedecessor Noster, Dominica VI post Epiphaniam anno millesimo nongentesimo
quinto solemniter pronuntiavit, Venerabilis Sophiae virtutes
heroicum attigisse gradum. Postea instituta fuit actio de duobus specialibus
miraculis, quae per ipsam a Deo patrata ferebantur. Ipsorum primum
accidit in Americana S. Ludovici urbe anno millesimo octingentesimo sexagesimo
septimo.
Maria Anna a Iesu Bakewell, undecim annos nata, coepit coxalgia laborare,
cruciarique doloribus acerbissimi», praesertim ob cruris turgorem
cuius brevi excrevit longitudo. Morbus autem ab ipso sui exordio tam graviter
eruperat, omnibusque remediis obstiterat, ut aut exspectanda mors
esset aut membrorum perpetua deformitas. His in angustiis institutae sunt
no vendíales preces et Ven. Dei Servae Barat reliquiae quaedam cruri aegrotantis
appositae. Conceptam spem non fefellit eventus. Subito enim
sopore correpta puella, quum noctem placidissime transegisset, mane lectulo
surrexit integre perfecteque sanata.

Miraculum alterum anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo
contigit in Urbe Biedemburg: Maria Klippel, e Sororibus Societatis a Sacro
Corde Iesu, e non levi conatu in patrio vexillo super domus fastigio erigendo
occasione visitationis Austriae Imperatoris, gravibus doloribus in
ventris regione correpta est. Ingravescente in dies morbo, a medicis iudicatum
est de appendicite et perityphlite agi ex laceratione intestini, quod
caecum nuncupatur. Tribus e postremo accessu elapsis mensibus, quum
fractis viribus et macie consumpta Maria ad extrema esset perducta, per
novendiales supplicationes imploratum est Ven. Dei Servae patrocinium.
Necdum ultimus precationis excesserat dies, quum aegróta, quo temporis
momento sacratissimum Christi Corpus recipiebat, illico se perfecteque
sanatam sensit.

De quibus miraculis Dominica secunda Sacri Adventus, anno millesimo
nongentesimo septimo, praefatus rec. me. Pius X Praedecessor Noster
solemniter pronuntiavit: «Constare de duobus propositis miraculis».
Qui Dominica tertia post Epiphaniam, anno millesimo nongentesimo
octavo pronuntiavit: « Tuto procedi posse ad Ven. Servae Dei Magdalenae
Sophiae Barat Beatificationem ». Cuius Beatificationis solemnia in Basilica
Vaticana peracta sunt die vicesima quarta maii anno millesimo nongentesimo
octavo.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.