AAS 17 (1925), p. 434

rii huius anni, coram Nobis coactis expensum est, omnesque, qui aderant,
unanimi suffragio tuto ad solemnem eius Canonizationem procedi
posse responderunt. Nos tamen admonuimug superni luminis auxilium
in tam gravi negotio, communibus fervidisque fusis Deo precibus, esse
poscendum.
Tandem, re maturius considerata, atque iterum caelesti lumine implorato,
die octava februarii, Dominica in Septuagésima, huius anni, solemniter
pronunciavimus: « Tuto procedi posse ad solemnem B. Magdalenae
«Sophiae Barat Canonizationem».
Ut vero in tanto negotio iuris ordo servaretur, Praedecessorum Nostrorum
exemplis inhaerentes, primum dilectos filios Nostros S. B. E. Cardinales
in Consistorio secreto, die trigesima mensis martii currentis anni
habendo, sententiam eorum rogaturi, Nobis adesse iussimus. In quo venerabilis
frater Noster Caietanus S. B. E. Cardinalis Bisleti Causae Belator
novensilis Sanctae acta et miracula singillatim ac diserte Nobis et Cardinalibus
exposuit, magnoque omnes studio incendit, ut Beata Magdalena
Sophia Barat summis honoribus consecraretur.
Paullo post, die videlicet secunda mensis aprilis eiusdem anni Consistorium
publicum celebratum est, et in eo cuncti, qui aderant Cardinales,
de B. Magdalena Sophia disertissima oratione dilecti filii Antonii Burri,
Nostrae Consistorialis Aulae Advocati, libenter audita, Nos ad causae
huius legitimam definitionem uno ore sunt cohortati.
Die vero"vigesima secunda mensis aprilis proxime elapsi alterum Consistorium
semipublicum habitum est, in quo non modo S. B. E. Cardinales,
sed etiam venerabiles fratres Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi,
ad hoc de mandato Nostro per litteras vocati, Nobis adfuerunt, qui, tum
ex iis, quae in Consistorio publico gesta fuerant, tum ex authenticis documentis
S. B. Congregationis, de re tota certiores facti, in eamdem, in quam
Patres Cardinales, unanimiter sententiam advenerunt. Cuius rei publica
instrumenta a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis confecta in tabulario
Sacrorum Bituum Congregationis asservari mandavimus.

Huic vero solemni Canonizationi in Vaticana Basilica celebrandae
praefiximus diem vigesimam quartam huius mensis maii, et fideles ad preces
sumus etiam atque etiam hortati, iis praesertim in aedibus ingeminandas
in quibus publica augustissimi Sacramenti indicta esset adoratio, a
Domino enixe rogantes ut Nobis in tanta solemnitate absolvenda Spiritus
Paraclitus adesset et ipsi possent ab ea uberrimum fructum percipere.
Cum autem faustissima dies illuxit, omnes tum saecularis, tum regularis
cleri ordines, Bomanae Curiae Praesules et .Officiales, S. B. E. Cardinales,
Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi, qui in Urbe aderant, in Vati-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.