AAS 17 (1925), p. 439

Pro prima hac vice Praepositus, proindeque Capituli Dignitas, constituitur
dilectus filius Henricus Eatti, hodiernus parochus ecclesiae S.' Ioseph;
Canonici autem ^enuntiantur sex sacerdotes, qui praebendas, quas
supra memoravimus, modo obtinent. In posterum vero nominationes iuxta
ius commune fient. Pariter ad tramitem iuris sunt amovibiles Praepositus
et Canonici eodem modo ac ceteri parochi et vicarii cooperatores, ita
nempe ut nullam ulteriorem stabilitatem accipiant ex dignitatis et canonicatus
honore quo sunt aucti, et statim ac ab officio, quod obtinent, decedunt,
hoc ipso a praepositura vel canonicatu decadunt.

Quoad praecedentiam, post Praepositum Parochum, Canonici sequuntur
iuxta prioritatem captae beneficii possessionis.
Praepositus praeter ea, quae ad eum pertinent tamquam Parochum,
nempe curandi ea omnia, quae ad statum tum religiosum tum materialem
ecclesiae spectant, munere praefecti sive in choro, sive in omnibus conventibus
capitularibus fungetur. Ceteri singuli Canonici, praeter onus implendi
ea omnia, quae in tabulis fundationis beneficiorum continentur, in primis
quae ad animarum curam attinent, una cum Praeposito, chorali servitio
incumbere debent. Hoc autem non erit quotidianum, cum omnes capitulares
variis muneribus in paroecia fungantur, sed ea ratione ordinatum,
prout statuetur in constitutionibus a Capitulo conficiendis et ab Archiepiscopo
adprobandis. Omnes autem et singuli fruentur fructibus praebendarum,
quas quisque obtinet. Pro constituenda vero massa distributionum,
quotannis Praepositus libellas sexcentas, singuli Canonici libellas
tercentas déponent; quae, iuxta normas in constitutionibus definiendas,
praesentibus in choro attribuentur, duplici portione Praeposito adsignata.
Qui vero abfuerint dum officiis paroecialibus vel muniis proprio beneficio
inhaerentibus vacant, uti legitime impediti habeantur et distributiones
percipiant.-

Servatis privilegiis, quibus in praesens Praepositus gaudet, ipsius Praepositi
et Canonicorum insignia erunt rochetum eum manicis rubino colore
subsutis et mozeta eiusdem coloris. Ea gestare poterunt exclusive in sacris
caeremoniis quibus intersit Capitulum.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo,
quod quilibet, quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia et potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.