AAS 17 (1925), p. 441

PORTORICENSIS

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIS PONCENSIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad sacrosancti Apostolatus officium Nobis, divina dispositione, commissum,
pertinere dignoscimus dioeceses per orbem dividere et erigere,
prout christifidelium utilitas atque temporum et locorum circumstantiae
requirunt.
Pqrtoricensis dioecesis, tum incolarum frequentia, tum negotiorum gravitate,
adeo, postremis his temporibus, crevit, ut omnibus fidelium suorum
necessitatibus sublevandis impar omnino fieret eius Ordinarius; qui proinde
de huius dioeceseos dismembratione aliusque, intra eiusdem fines, erectione,
a Nobis petenda, semel ac iterum, cogitavit. Cum autem in praesenti
media ad haec necessaria praesto essent, nec possent diutius huius
gerendae rei consilia differri, quin bonum spirituale fidelium huius dioeceseos
magis in dies laederetur; idem Ordinarius a Nobis suppliciter petiit,
ut optatam dismembrationem et erectionem decerneremus. Itemque, una
cum Ordinario Eosensi, a Nobis insuper expostulavit, ut insulae quae
Virgines dicuntur, quaeque in praesenti ad .dioecesim Rosensem pertinent,
veteri cathedrali Ecclesiae Portoricensi tribuerentur; quo praestantius
harum insularum incolis consuli posset.
Quare Nos, audito prius favorabili voto Nostri Apostolici Delegati,
oblatas Nobis preces excipere minime [dubitavimus. De consulto igitur
venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositi, et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel sua interesse praesumant, consensu, prae oculis quoque habentes quae
in Apostolicis sub plumbo Litteris diei vigesimae septimae mensis aprilis
anni Domini millesimi octingentesimi nonagesimi secundi Nobis ac Romanae
Ecclesiae hac de re reservantur, Apostolica auctoritate a dioecesi Portoricensi
sequentes distrahimus paroecias vulgo Adjuntas, Aguada, Aguadilla,
Aibonito, Añasco, Arroyo, Guànica, Barranquitas, Cabo Bojo, Coamo,
Guayama, Guayanilla, Hormigueros, Las Marias, Jayuya, Juana Diaz,
Lajas, Maricao, Manuabo, Mayaguez, Moca, Patillas, Peñuelas, Ponce,
Rincón, Sabana Grande, Salinas, San German, San Sebastian, Santa Isabel,
Uiuado, Villalba, Yauco. Intra quarum paroeciarum fines novam dioecesim,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.