AAS 17 (1925), p. 503
Quod autem attinet ad harum dioecesium administrationem et regimen,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus,
quae sacri canones decernunt.
Quod vero ad clerum spectat, statuimus ut simul ac dioecesium erectio
facta fuerit, eo ipso presbyteri Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius
territorio legitime exstant.
Ordinarii autem de Sucre, antea de Plata nominati, erit omnia documenta
et acta novas dioeceses respicientia, quamprimum fieri poterit,
earum Cancellariis tradere ut in ipsarum archivo serventur.
Episcopalem mensam constituent Curiae emolumenta ceteraque oblationes,
quae a fidelibus, in quorum bonum erectae sunt dioeceses, praeberi
solent, praeter ea quae ad hoc iam collecta sint.
Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare, vel
quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
•contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda, deputamus venerabilem fratrem
Philippum Cortesi, Archiepiscopum titularem Siracensem et in Boliviana
Republica Internuntiaturam Apostolicam Regentem, eique necessarias et
•opportunas huic negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi alium
virum, in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam
dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione, imposito onere
ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses a data praesentium
computandos, fidem, authentica forma exaratam, peractae exsecutionis
huius Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique has praesentes
Litteras valituras, contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa
mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die decima prima mensis novembris, Pontificatus
Nostri tertio.
O. CARD. CAGIANO, © CARD. DE LAT, Episc. Sabinen.,
8. B. E. Cancellarius. 8. C. Consistorialis Secretarius.
Iulius Campori, Proton. Apostolicus.
Raphael Virili, Proton. Apostolicus.
Loco gg Plumbi.
Beg. in Conc. Ap, vol. XXX, n. 47.