AAS 17 (1925), p. 506
teris eidem die iv mensis aprilis hoc anno inscriptis, dederamns. Iam
nunc, ut saecularia sollemnia meliore quo fieri potest modo absolvantur,
quid reliqui est, nisi ut, coniunctim cum populo christiano, Deo, bonorum
omnium largitori, gratias agamus quam maximas? Tibi igitur, venerabilis
frater Noster, utpote qui in gubernatione' Urbis vices Nostras geras
et Archibasilicae Lateranensi Archipresbyter praesis, munus committimus
indicendi apparandique in ea ipsa Ecclesia, omnium Matre Ecclesiarum,
sacra sollemnia, per dies septem, idest a die octavo ad diem quartum
decimum futuri mensis novembris agenda: per quos quidem dies opportunum
Nobis videtur, ut, secundum varios Ecclesiae ritus, Missae Pontificales
peragantur, itemque sacrae conciones habeantur, et alia id genus
fiant, quae ad spiritualem populi utilitatem haud mediocriter conferant,
prout ipsemet, collatis cum eo, quem memoravimus, Cardinali Sacrae
Congregationis pro Ecclesia Orientali Secretario, consiliis, expedire in
Domino iudieaveris. Eiusmodi autem sollemnia quo splendidiora evadant
- id enim postulant cum eventi gravitas, tum sacer annus in quem
incidunt, tum etiam loci dignitas atque magnificentia - volumus inde ab
initio Imaginem Servatoris Iesu Acheropitam e loco Sancta Sanctorum,
ubi asservatur, in Archibasilicam traduci, publicae fidelium venerationi,
praesertim eorum qui sub id temporis Romam peregrini advenerint, proponendam,
neque in pristinam sedem, nisi sollemnibus absolutis, restituendam.
Persuasum interea habemus, te, venerabilis frater Noster, qua
soles sollertia voluntati optatisque Nostris esse obsecuturum; neque dubitamus
quin clerus Lateranensis, cum clerus sit Noster et Nobis tibique
devinctissimus, curet, te duce, ut omnia prospere fructuoseque succedant.
Laetissimi autem exitus auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem,
tibi, venerabilis frater Noster, eidemque Archibasilicae Lateranensis clero
apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xix mensis septembris
anno sacro MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. XI