AAS 17 (1925), p. 518
pos iuri metropolitico eiusdem S. Sebastiani Archiepiscopi subiicimus, reservata
tamen Nobis et Apostolicae Sedi facultate ubere novam decernendi
istius dioecesis dismembrationem, quoties id in Domino opportunum visum
fuerit.
Quum autem temporum adiuncta prohibeant quominus in praesenti
Canonicorum Capitulum in nova dioecesi instituatur, iubemus ut, loco
Canonicorum, dioecesani Consultores ad normam canonum 423 et sequentium
Codici iuris canonici, eligantur.
Mandamus insuper ut, quamprimum fieri poterit, saltem parvum Seminarium
dioecesanum, iuxta Codicis decreta et Sacrae Congregationis de
Seminariis normas, erigatur, utque ipsius dioecesis sumptibus duo delecti
iuvenes, aut in praesenti saltem unus, in Pontificium Collegium Pium Latinum
Americanum de Urbe, non intermissa vice, mittantur.
Quod autem attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad
Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt.
Quod vero ad clerum in particulari spectat, statuimus ut, simul ac
dioecesis erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri censeantur adscripti
ecclesiae illi, in cuius territorio legitime exstant. Omnia insuper documenta
et acta novam dioecesim respicientia quamprimum fieri poterit,
a cancellaria tum dioecesis Barrensis de Pirahy tum dioecesis Nictheroyensis
tradantur cancellariae dioecesis Valentinae, ut in eius archivo
serventur.
Episcopalem mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes,
quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi
solent, praeter ea quae ad hoc iam collecta sunt.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis. Ad
haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem Henricum
Gasparri, Archiepiscopum Sebastensem, in Brasiliana Bepublica
Nuntium Apostolicum, eique necessarias huic negotio facultates tribuimus,
etiam subdelegandi alium virum, in ecclesiastica dignitate constitutum,
ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate, vel oppositione,
imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem infra sex
menses fidem, authentica forma exaratam, absolutae exsecutionis huius
Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique has praesentes Litteras