AAS 17 (1925), p. 520
seopalem sedem in civitate Flumine, a qua dioecesis nomen mutuatur, statuimus,
cum omnibus iuribus ac privilegiis, quibus ceterae civitates episcopales
iure communi gaudent. Ecclesiam vero Sanctorum Viti et Modesti,
ibidem exstantem, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae extollimus;
simulque ipsi eiusque pro tempore Episcopis tribuimus insignia,
honores, privilegia ac iura, quae aliis ecclesiis cathedralibus earumque
Episcopis ex iure communi competunt. Episcopo praeterea Fluminensi
facultatem facimus assumendi titulum quoque Abbatis Sancti Iacobi de
Abbatia, quo hactenus Praepositus Capituli collegialis ecclesiae Beatae
Mariae Virginis in Caelum Assumptae, in loco Abbazia, condeeorabatur.
In praedicta cathedrali ecclesia Capitulum cathedrale erigimus, eum
omnibus iuribus, facultatibus et officiis, quae ceteris cathedralibus Capitalis,
praesertim Italiae, ad normam sacrorum canonum, sunt propria. Idem
duodecim constabit canonicis, inter quos unica erit dignitas, videlicet,
Praepositus, et duo officia, idest Theologus et Poenitentiarius, quibus addantur,
si fieri poterit, sex alii beneficiarii minores, ut Canonicis auxilium
praestent. Eorum nominatio ad normam iuris fiat, excepta hac prima vice,
qua Ordinarius tum dignitatem, tum canonicatus libere conferet; et facta
eidem Ordinario potestate in cathedrale Capitulum transferendi, si acceptaverint,
praesentes canonicos Capituli ecclesiae collegiatae Beatae Mariae
Virginis in Caelum Assumptae. Peculiariter quod attinet ad onera,
vestes et insignia choralia, ad capitulares constitutiones conficiendas
aliave, praescripta iuris communis observentur; tributa insuper canonicis
facultate deferendi in choro mozetam violacei coloris.
Praescribimus dein ut, circa Seminarii dioecesani institutionem, Vicarii
capitularis, sede vacante, electionem, clericorum et fidelium iura ac
officia, aliaque huiusmodi, rite serventur quae sacri canones praescribunt.
Mandamus demum ut omnia documenta et acta, quae novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, quam primum a Curiis episcopalibus
ad quas spectat, Curiae dioecesis Fluminensis remittantur, ut in eius archivo
asserventur.
Quousque autem hanc novam dioecesim de suo provideamus Pastore
.B. P. D. Isidoras Sain, Abbas Ordinis Sancti Benedicti, eius regimen,
tanquam Administrator Apostolicus, ad nutum Sanctae Sedis retinebit.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda, deputamus eumdem B. P. D.
Isidorum Sain, eidemque tribuimus omnes facultates ad id necessarias
et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum; facto onere mittendi ad Sacram
Congregationem Consistorialem, intra sex menses, authenticum exemplar
peractae exsecutionis.