AAS 17 (1925), p. 529

LITTERAE APOSTOLICAE

I

ECCLESIA PAROECIALIS BEATAE MARIAE VIRGINIS LAPURDENSIS IN CIVITATE
NANCEIENSI, TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Venerabilis frater Hippolytus de la
Celle, Nanceiensium et Tullensium Episcopus, Nos edocet iam ab anno
MDCCCCVIII in civitate Nanceiensi ecclesiam, Immaculatae Mariae Virgini
Lapurdensi dicatam, exaediflcari coeptam esse; quam christifideles Lotharingiae
totiusque Galliae orientalis, stipe haud parva conlata, una cum
clero ac regionis proceribus exstruendam curarunt in memoriam quinquagesimi
anni a mirabilibus ad specum, quod Massabielle nuncupatur,
Deiparae Virginis apparitionibus, quae Beatae Bernardae Soubirous nomen
celeberrimum reddiderunt. Cum vero, teterrimo bello Europaeo novissimo
saeviente, Nanceiensium civitas, opem divinam imploratura in tam
gravi rerum angustia, sub peculiari patrocinio Immaculatae Virginis titulo
Lapurdensis se tradiderit, et postea, mirabili fere modo, civitas ipsa
ab hostium incursibus incolumis permanserit, bello composito, cives ad
grati animi testimonium erga Immaculatam Conceptionem exhibendum,
non obstantibus temporum difficultatibus, sacrae Aedis exaedificationem
complere voluerunt; et iam, anno praeterito, mense iulio, nova ecclesia
sollemniter consecrata ac dicata est. Benidet autem aedificium sacrum
molis ampfitudine, bonae artis omne genus operibus, altaribus affabre
factis; atque ad illud, peregrinorum more, non modo ex dioecesi sed ex
finitimis quoque regionibus Immaculatae Virginis auxilium impetraturi
christifideles turmatim confluunt. Quapropter cum Episcopus ipse Nobis
amplissime commendet vota parochi ipsius ecclesiae votivae, qui a Nobis
enixis precibus postulavit, ut novam eandem ecclesiam ad Basilicae minoris
dignitatem eveheremus, Nos, optatis huiusmodi ultro libenterque concedere
existimavimus. Conlatis itaque consiliis cum VV. FF. NN. Sanctae
Bomanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrorum Bituum Congregationi praepositis,
apostolica Nostra auctoritate, perpetuumque in modum, praesentium
Litterarum tenore, memoratam paroecialem ecclesiam, in honorem
Beatae Mariae Immaculatae Virginis, ab apparitionibus Lapurdensibus
nuncupatae, Deo dicatam, intra civitatis ac dioecesis Nanceiensis fines,
titulo ac dignitate Basilicae minoris augemus, illique omnia et singula con-

ACTA, Vol. XVII, n. 13. — 5-11-925. 35

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.