AAS 17 (1925), p. 536
tibi Litteras deberi putavimus, utpote qui, cum quinquaginta hos totos
sacerdotii tui annos in traducendis ad Christum infidelibus actuose exegeris,
tum dioece sim istam, per diuturnum item temporis spatium, sedulitate
Episcopo missionali digna gubernaveris. Quo in genere - ut vitae tuae,
austerae sane et pauperis et voluntaria castigatione asperae, institutum
consuetudinemque praetereamus - constat, populares tuos, recenti terrae
motus calamitate percussos, nullo abs te, quantum licuit, praesidio nullaque
ope caruisse. Neque minus tibi in honorem laudemque vertitur, quod,
religiosis ex Europa mulieribus, aliis alius congregationis, istuc accitis,
immo etiam provecta cleri indigenae cooptatione atque institutione conditoque
novo Sororum indigenarum sodalicio, socios consortesque laborum
tuorum, summa cum dioecesis utilitate, multiplica veris. Septimus igitur
ac vicesimus proximi mensis dies, quem in diem natalis incidet sacerdotii
tui quinquagesimus, tibi tuisque omnis solacii auctor divinorumque
conciliatur munerum illucescat: quorum auspicem paternaeque voluntatis
Nostrae testem, accipe apostolicam benedictionem, quam tibi, venerabilis
frater, ita ut ad gregem tuum universum pertineat, peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxix mensis septembris,
anno sacro MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. XI
IV
AD R. D. FLORIANUM LA VALLEE, ANTISTITEM URBANUM, RECTOREM ATHENAEI
CATHOLICI LUGDUNENSIS: QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO AB
ATHENAEO CONDITO.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Lugdunensem
istam Catholicam studiorum Universitatem iucunde accepimus in eo esse,
ut quinquagesimum natalem suum, qui dies erit quartus proximi mensis,
feliciter agat. Etenim, statim ac lex illa apud vos lata est, catholicis e
Gallia profecto exspectatissima, qua cavebatur ut altiores disciplinae libere
tradi possent, Episcopi istarum regionum, quae inter meridiem solisque
ortum spectant, opportuno sane consilio, ad studia optimarum artium
alenda tuendamque uno tempore fidei integritatem, Magnum in urbe ista
Lyceum, alia post aliam disciplina inducta, condere properarunt. In quo
quidem nobilissimo sacrae profanaeque doctrinae domicilio, utpote quod