AAS 17 (1925), p. 549
6. An rite satisfiat oneribus Missarum aliisque obligationibus pus vel
alterius generis.
7. An Seminarium aere alieno gravetur, quanto, quanam ex causa,
an affulgeat spes debitis satisfaciendi.
Art. III. - De personis
8. Quinam sit Rector, quales eius dotes et aetas (can. 642 § 1 n. 2,
§ 2; 1360).
9. Quot alii Rectorem in regimine adiuvent. Utrum adsint Praefecti
contuberniorum, ex ordine sacerdotum vel ex ipsis alumnis assumpti,
et hi aequis polleant virtutibus et munere suo naviter perfungantur.
10. Utrum sit Magister Pietatis, seu Director Spiritualis, debita prudentia,
doctrina, pietate ornatus, qui in Seminario degat, nulloque alio
officio implicetur (can. 642 § 1 n. 2, § 2; 1358; 1360). - An praeter
ipsum adsint alii confessarii, sive ordinarii sive extraordinarii et praecepta
can. 1361 § 1-2, custodiantur.
11. Utrum circa Magistrorum electionem, pietatem, morum doctrinaeque
integritatem, idoneitatem, diligentiam, numerum, serventur quae
a can. 1360 § 1; 1366 § 1; 642 § 1 n. 2, § 2; 1366 § 2; 1406 § 1 n. 7,
1366 § 3, praecepta sunt.
1.2. An S. Scripturae Magister peculiarem, eamque rectam, in Sacrae
Scripturae scientia institutionem nactus sit, et solida, tum philosophica
tum theologica, doctrina emineat.
13. Quinam sit Praefectus Studiorum.
14. Quinam Oeconomus, et utrum dependenter ab Episcopo et Rectore
patrimonium, Seminarii diligenter administret (can. 642 § 1 n. 2, § 2;
1358, 1360,).
15. An serventur regulae can. 1359 circa Deputatos.
16. Si Seminarium a Congregatione aliqua religiosa regatur, indicetur
quaenam sit haec Congregatio, quando, quibusnam condicionibus, et an
de S. Sedis venia curam pii Instituti susceperit, et an praefatis condicionibus
satisfaciat.
17. Quot sint in praesens Seminarii alumni interni, an eorum numerus
par sit dioecesis necessitatibus, an can. 1363 servetur in alumnorum
admissione in Seminarium.
18. An et quot sint alumni externi, qua de causa, et an fieri possit
ut ipsi quamprimum in Seminarium ingrediantur; interim quaenam de
ipsis sit cura.