AAS 17 (1925), p. 58
sunt, Apostolicae potestatis plenitudine haec, quae sequuntur, statuenda
decrevimus:
I. Dioecesis Lausannensis, praeter titulum Genevensem, quem iam
coniunctum habet, titulum quoque Friburgensem assumet, ac proinde
appellabitur posthac dioecesis Lausannensis, Genevensis et Friburgensis.
IL Insignis ecclesia collegiata S. Nicolai, quae in urbe Friburgensi
exstat, ad gradum et honorem ecclesiae cathedralis evehatur, cum omnibus
privilegiis et iuribus, quibus ceterae cathedrales ecclesiae ex iure
communi gaudent.
III. Pariter Capitulum collegiale eiusdem S. Mcolai ecclesiae in Capitulum
cathedrale erigatur, quod constet decem canonicis praebendatis,
seu residentialibus, quorum tres sint Dignitates, videlicet: Praepositus,
Decanus et Cantor; atque decem extra-residentialibus.
IV. Ne desint inter Canonicos praèbendatos officia theologi et poenitentiarii,
iuxta can. 398 et seqq. Codicis I. C, officia ipsa quam primum
fieri possit instituantur.
V. Peculiariter autem Canonici praebendati, ad propria bona administranda
iuraque exercenda, quae ad tramitem Codicis I. C. et praesentis
Constitutionis eisdem competere possunt, et ad hunc finem dumtaxat,
in corpus, seu « ens iuridicum » - distinctum constituantur, « Collegium a
S. Nicolao » nuncupandum.
VI. Ad integrum vero Capitulum cathedrale exclusive spectabunt
privilegia, iura et munera, quae a Codice I. C. cathedralibus Capitulis
attribuuntur.
VII. Praepositus insuper, prima dignitas, praeeminentiam honoris in
Capitulo, aliaque privilegia, quae cum Codicis praescriptis et cum nova
hac Constitutione compatibilia erunt, servabit: praesertim autem privilegium
pontificalia peragendi, prout in cap. III de « Concordia », diei decimae
quartae octobris anni millesimi septingentesimi decimi noni, et in
Apostolicis Litteris Exponi Nobis a Praedecessore Nostro Clemente Papa
decimosecundo, die vigesima septima mensis septembris, anni millesimi
septingentesimi trigesimi primi datis, sub n. 11, exhibetur. Praepositum
sequentur, quoad praecedentiam, duae aliae dignitates, Decanus et Can--
tor. Ceteri canonici, sive residentiales, sive extraresidentiales, iii capitularibus,
coetibus sedebunt iuxta diem captae possessionis sui quisque beneficii.
VIII. Extraresidentiales praeterea in sacris functionibus, quibus intersint,
eadem prorsus deferant insignia ac canonici residentiales.
IX. Canonica institutio dignitatum Sanctae Sedi, prout de iure, reservata
manebit, ceterorum canonicorum Episcopo. Sed Apostolica Sedes, ut Rei-