AAS 17 (1925), p. 60

strationem spectantes, quae ex huiusmodi renuntiatione oriri poterunt,
Episcopus et Collegium a S. Nicolao sua deliberata et vota ad rem Sanctae
Sedi proponant.
XIV. Praesentes civitatis paroeciarum curati beneficium canonicale,
quod possident, retinebunt. In posterum, si adiuncta expostulaverint ut
unus vel alter curatus etiam canonicus nominetur, Episcopus in singulis
casibus ad Sanctam Sedem recurret pro necessario indulto obtinendo.
Apostolica Sedes confidit fore ut Respublica, civitas et populus Friburgensis,
qua generositate praestant, paroeciis ipsis tribuant quae necessaria
sint tum ad divinum cultum, tum ad curatos earumdem et coadiutores
convenienter sustentandos.
XV. Demum circumscriptio paroeciarum etiam in civitate, earumque,
si opus erit, divisio, suppressio, translatio et alia huiusmodi ad Episcopum,
ad normam sacrorum canonum, spectabunt.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet, quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi
non fuerint, ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica
et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore, de subreptionis,
vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in
controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas existere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos
spectat, inviolabiter observari debere, et si secus super his, a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus.
Hisce omnibus, ut supra, constitutis, ad eadem exsecutioni mandanda
deputamus ipsum hodiernum Episcopum Lausannensem, venerabilem
fratrem Marium Besson, eidem tribuentes omnes facultates necessarias
et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, itemque pronuntianda super
quavis oppositione vel difficultate in exsecutionis actu quomodolibet oritura,
iniuncto eidem onere ad Sacram Congregationem Consistorialem
intra sex menses transmittendi authenticum exemplar peractae exsecutionis.

Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides,
in iudicio et extra illud, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter
exhibitae vel ostensae forent.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.