AAS 17 (1925), p. 605

quod quidem scelus, Venerabiles Fratres, nostis non uno maturuisse
die cum iam pridem in visceribus civitatum lateret. Christi
enim in omnes gentes imperium negari coeptum; negatum, quod
ex ipso Christi iure exsistit, ius Ecclesiae docendi humanum genus,
ferendi leges, regundi populos, ad aeternam utique beatitatem
perducendos. Tum vero paulatim Christi religio aequari cum falsis
in eodemque genere, prorsus indecore, poni; deinceps civili
potestati subiici arbitrio que principum ac magistratuum fere permitti;
ulterius ii progredi, qui naturalem quamdam religionem,
naturalem quendam animi motum pro divina religione substitui
oportere cogitarent. Nec civitates defuere, quae censerent, posse
se Deo carere et religionem suam in impietate neglegentiaque Dei
esse positam. Acerbissimos sane, quos eiusmodi a Christo et singulorum
civium et civitatum defectio tulit tam frequenter tamque
diu, fructus in Litteris Encyclicis Ubi arcano conquesti equidem
sumus iterumque hodie conquerimur: scilicet sata ubique discordiarum
semina easque invidiae flammas simultatesque inter populos
conflatas, quae tantam adhuc reconciliandae paci moram inferunt;
cupiditatum intemperantiam, quae haud raro specie publici
boni caritatisque patriae obteguntur, atque inde profecta, cum
civium discidia, tum caecum illum et immodicum sui amorem, qui
cum nihil aliud, nisi privata commoda et emolumenta, spectet,
hisce prorsus omnia metitur; eversam funditus officiorum oblivione
ac neglegentia domesticam pacem; familiae communionem stabilitatemque
labefactatam; concussam denique atque in interitum
actam hominum societatem. Quae futurum ut ad amantissimum
Salvatorem redire auspicato properet, agenda posthac annua Christi
Eegis celebritas spem Nobis optimam commovet. Catholicorum
utique foret, hunc actione operaque sua maturare ac celerare reditum;
verum ex iis bene multi nec eum videntur in convictu, ut
aiunt, sociali obtinere locum nec ea valere auctoritate, quibus
carere eos dedecet qui facem praeferunt veritatis. Id fortasse incommodi
bonorum est lentitudini vel timiditati tribuendum, qui
ab repugnando se abstinent vel mollius obsistunt: unde adversarios
Ecclesiae necesse est maiorem capere temeritatem atque audaciam.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.