AAS 17 (1925), p. 607
recipere noluerunt, e sacrarum aedium silentio ac veluti latebra
triumpbantis more per vias urbium eductum, in regalia omnia
iura velle restituere.
Iamvero, ad consilium, quod memoravimus, Nostrum perficiendum
eam habet Annus Sanctus, qui ad exitum properat,
opportunitatem, qua nulla profecto maior videatur, cum fidelium
mentes animosque ad bona caelestia, quae exsuperant omnem
sensum, evocatos, benignissimus Deus aut gratiae suae dono
iterum auxit aut, novis adiectis ad aemulanda charismata meliora
stimulis, in recto itinere pergendo confirmavit. Sive igitur
tot Nobis adhibitas preces attendimus, sive ea respicimus
quae Iubilaei maximi spatio evenere, suppetit profecto unde
coniiciamus, diem tandem aliquando, omnibus optatissimum,
adesse, quo Christum totius humani generis Eegem proprio ac
peculiari festo colendum esse pronuntiamus. Hoc enim Anno, ut
exordiendo diximus, Eex ille divinus, vere mirabilis in sanctis
suis, novo militum suorum agmine caelitum honoribus aucto,
gloriose magnificatus est; hoc item Anno, per inusitatum rerum
ac paene laborum conspectum, admirari omnibus licuit partas ab
evangelii praeconibus Christo victorias in regno eius proferendo;
hoc denique Anno per saecularia Concilii Nicaeni sollemnia vindicatam
commemoravimus Yerbi Incarnati cum Patre consubstantialitatem,
qua eiusdem Christi in omnes populos imperium,
tamquam fundamento suo, nititur.
Itaque, auctoritate Nostra apostolica, festum D. N. Iesu Christi
Eegis instituimus, quotannis, postremo mensis Octobris dominico
die, qui scilicet Omnium Sanctorum celebritatem proxime
antecedit, ubique terrarum agendum. Item praecipimus, ut eo
ipso die generis humani Sacratissimo Cordi Iesu dedicatio quotannis
renovetur, quam s. m. decessor Noster Pius X singulis annis
iterari iusserat; hoc tamen anno dumtaxat, eam die tricesimo primo
huius mensis peragi volumus, quo die Nosmet pontificali ritu in
honorem Christi Eegis sacris operabimur et coram Nobis eandem
fieri consecrationem iubebimus. Neque Annum Sanctum posse
Nos melius aptiusque concludere videmur, nec Christo Regi saecu-