AAS 18 (1926), p. 123

smovščizna; e paroecia Rumšiškensi: coloniam Ramatas, pagos Livintai,
Paliesè, Pinciškes et praedium Petriškes.
Reservamus tamen Nobis Sedique Apostolicae facultatem dictas circumscriptiones,
pro temporum adiunctis, quoties opportunum in Domino
visum fuerit, modificandi, immutandi et aliter definiendi.
Quod attinet autem ad Ecclesiarum, de quibus agimus, administrationem
et regimen, ad Vicarii capitularis sede vacante electionem, ad Capituli
cathedralis, vel pro tempore saltem Consultorum Collegii, erectionem,
ad Seminariorum institutionem, ad clericorum et fidelium iura et officia
aliaque huiusmodi, praescribimus ut serventur quae sacri canones statuunt.
Quod vero ad clerum potissimum spectat, iubemus ut, statim ac haec
Constitutio Nostra ad effectum perducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae
illi adscripti censeantur, in cuius territorio legitime exstant.
Mandamus demum, ut omnia documenta et acta, quae, sive ad novas
dioeceses, sive ad praelaturam nullius, earumque clericos et fideles pertinent,
quamprimum fieri poterit ad dioecesim vel praelaturam transmittantur,
ad quam iidem pertinent.
Quae porro hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt,
nemini, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodolibet
contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit,
sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes
exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem
fratrem Georgium Matulewicz, Archiepiscopum titularem Adulitanum,
quem Lituaniae Visitatorem dedimus, eidem necessarias et opportunas
facultates tribuentes, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam
dicendi de quavis difficultate vel oppositione, imposito onere
intra sex menses mittendi ad Sacram Congregationem Consistorialem
authenticum exemplar peractae exsecutionis.
Decernimus denique has Litteras Nostras valituras contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die iv mensis aprilis, in festo
Resurrectionis D. N. I. C, anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
O. CARD. CAGIANO, į$į C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen. etMandelen.,
8. B. E. Cancellarius. 8. C. Consistorialis Secretarius.
Dominicus Iorio, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco £8 Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. XXXIII, n. 40.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.