AAS 18 (1926), p. 22

Missae sacrificio elevatur, additis in ipsa oculorum elevatione verbis « Dominus
meus et Deus meus! » Hinc quaeritur:
1. An fideles Missae adstantes, in sacrae Hostiae elevatione, clara,
et elata voce verba «Dominus meus et Deus meus!» proferre possint?
An etiam ad Calicis elevationem?
2. An ipse celebrans idem agere valeat, submissa tamen voce?
II. Ex Decreto Sacrae Rituum Congregationis, diei 29 aprilis 1922,
Missae sanctorum duodecim Apostolorum habent Evangelia stricte propria.
Cum vero Sanctus Paulus inter duodecim Apostolos non recenseatur sed,
ut ait Sanctus Beda Venerabilis, sit tertius decimus Apostolus, quaeritur:
An Evangelia quae leguntur in Missis de festis Conversionis et Commemorationis
S. Pauli Apostoli, diebus 25 ianuarii et 30 iunii, sint stricte propria?
III. Si accidat ut aliquod festum duplex maius vel minus aut semiduplex
a festo duplici primae classis impeditum commemoretur tantum ad
Laudes, debetne omitti ad Matutinum nona Lectio historica vel stricte
propria de festo impedito?
IV. Sacerdos Feria quarta Cinerum Missam lectam celebraturus in
oratoriis semi-publicis, potestne ante Missam benedicere cineres sine cantu
eosque omnibus petentibus distribuere?
V. Ex canone 1100 Codicis iuris canonici, extra casum necessitatis, in
Matrimonii celebratione servandi sunt ritus in libris ritualibus ab Ecclesia
probatis praescripti aut laudabilibus consuetudinibus receptis. Hinc
quaeritur:
1. An in his regionibus Manuale Toletanum, quod passim in celebrando
Matrimonio atque in administratione Ssmi Viatici et Extremae
Unctionis adhibetur, sit praeceptivum?
2. Et, in casu affirmativo, an Ordinarii locorum eius usui semel pro
semper renuntiare valeant, ut eius loco Rituale Romanum dehinc ab omnibus
adhibeatur?
VI. Attenta declaratione Sacrae Poenitentiariae Apostolicae (Sectio
de Indulgentiis), diei 21 iulii 1919, inspectis etiam Decretis Sacrae Rituum
Congregationis, diei 15 octobris 1920 et 10 novembris 1921, de ratione
cantandi Litanias Lauretanas, quaeritur:
An in Litaniarum recitatione absque cantu iterari liceat priores invocationes
hoc modo: T. Kyrie, eleison. 1$. Kyrie, eleison. - Y- Christe, eleison.
1$. Christe, eleison.-y. Kyrie, eleison. 1$. Kyrie, eleison?
VIL Sorores cuiusdam Instituti, ex perantiqua consuetudine, quoties
aliqua Soror e vita decedit, huius defunctae cadaver in lignea capsa,
albo panno undequaque obvoluta, vel albo colore ex omni parte picta, in
signum virginitátis, recondunt; quae capsa postea, pro Officio et Missa

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.