AAS 18 (1926), p. 282

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

AD OMNES LOCORUM ORDINARIOS CUM APOSTOLICA SEDE PACEM ET COM-

MUNIONEM HABENTES: DE CREMATIONE CADAVERUM:

INSTRUCTIO

Cadaverum cremationis praxi nonnullis in regionibus, posthabitis iteratis
Sedis Apostolicae in contrarium declarationibus atque ordinationibus,
in dies, ut relatum est, invalescente, ne tam gravis abusus, ubi iam
obtinuit, confirmetur aliove extendatur, Suprema haec Sacra Congregatio
Sancti Officii muneris sui esse ducit locorum per orbem Ordinariorum
hac super re attentionem denuo instantesque, probante SSmo Domino
Nostro, excitare.
Et primo quidem, quum non pauci, etiam inter catholicos, barbarum
hunc morem, nedum christianae sed et naturalis erga defunctorum corpora
pietatis sensui constantique Ecclesiae, inde a primis eius initiis, disciplinae
plane repugnantem, veluti unum e potioribus hodierni, ut aiunt, civilis
progressus scientiaeque valetudinis tuendae meritis celebrare non dubitent
; haec eadem Sacra Congregatio christiani gregis Pastores quam vehementissime
hortatur ut concreditas sibi oves omnimodis edocendas curent
hoc reapse consilio a christiani nominis hostibus cadaverum cremationem
laudari ac propagari ut, animis a mortis consideratione speque corporum
resurrectionis paulatim aversis, materialismo sternatur via. Quamvis igitur
cadaverum crematio, quippe non absolute mala, in extraordinariis rerum
adiunctis, ex certa gravique boni publici ratione, permitti queat et revera
permittatur; communiter tamen ac veluti ex regula ordinaria eidem operam
vel favorem praestare, impium et scandalosum ideoque graviter illicitum
esse nemo non videt; meritoque proinde a Summis Pontificibus pluries,
novissime vero per recens editum Codicem iuris canonici (can. 1203 § 1)
reprobatam fuisse ac reprobari.
Ex quo etiam patet quod, etsi iuxta decretum diei 15 decembris 1886
(Collect. P. F., n. 1665) Ecclesiae ritus et suffragia non inhibeantur «quoties
agatur de iis quorum corpora non propria ipsorum sed aliena voluntate

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.