AAS 18 (1926), p. 305
Vero non a civilis societatis moderatoribus, sed ab ipso Deo ad hoc sanctum
peragendum opus vocantur: «Non vos me elegistis sed ego elegi vos»
(Ioan., XV, 16), iidemque ab Ecclesia concionandi munus atque officium
suscipiunt. Hi ergo non humani sed divini praecones sunt, qui, quod
Apostolis Christus opus concredidit, id ipsum religiose prosequuntur.
Divinis vero mandatis atque praeceptis Ecclesia nullo tempore defuit,
omnique diligentia ac studio populos fovit, quibus christianae veritatis
beneficium contulisset; immo etiam eorum iura a principum gubernatorumve
arbitrio ac dominatu una saepius vindicavit, quemadmodum historia
luculentissime testatur. Itaque ipsa in universum a suis administris,
singulari vero ratione ab iis, qui in sacris expeditionibus a se missi elaborarent,
quodlibet suae cuiusque nationis studium arcere perpetuo nisa est,
ut iidem «quaerentes non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi » (Ad Philipp.,
n, 21) et ferentes « nomen Iesu coram gentibus et regibus » (Act., ix, 15) tantummodo
Dei gloriae animarumque saluti operam darent assiduam. Quod
si interdum — quod rarius profecto contigit — unus vel alter ex evangelicis
operariis de hoc, quod Ecclesia constanter tenet, itinere deflexit,
ipsa et hanc agendi rationem reprobavit et huiusmodi incommodo Opportunis
remediis occurrit. Quae autem in indigenis presbyteris instituendis
cura adhibetur, ut ii non modo auxilium opem que Missionalibus exteris
ferant, sed etiam, cum numero, prout necessitas postulat, creverint, paullatim
in eorum locum substituantur, ea ipsa nonne clare manifestat, Ecclesiam
et verbis et re illum, quem supra memoravimus, intempestivum
patriae amorem a suis administris omnino amovere velle? Neminem tamen
latet, primum Evangelii semen fere semper ab exteris presbyteris iactum
esse, qui, secundum illud divini Magistri: « Euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae », suam quisque patriam reliquerunt,
ut fratribus evangelicam lucem afferrent. Ita hanc Almam Urbem Petrus
Galilaeus et Paulus Tarsensis ad Christi fidem amplectendam profitendamque
vocarunt; ita Titus et Timotheus, Episcopi, Cretenses et Ephesinos catholicae
fidei veritates docuerunt, quamvis ii essent alienigenae; ita Patricius,
in Caledonia natus, Hiberniae apostolus est factus; ita Bonifacius, Britannus,
Germanos Christo lucratus est. Quem quidem morem si usque in hodiernum
diem, pro temporum ac locorum condicionibus, Ecclesia servavit,
institit tamen Missionalibus suis. ut puerulos indigenas bonae spei rite
instituendos et aliquando sacerdotio initiandos susciperent, cum sibi persuasum
esset, haud aliter Christi regnum ubivis constitui ac stabiliri posse.
Ad rem sufficit ea reeolere salutaria monita, quae fel. rec. decessor Noster
Benedictus XV in Enc. Litt. Maximum illud adhibuit; atque eadem non
ignoratis Nosmet, per Encyclicas Litteras Rerum Ecclesiae paulo ante datas,