AAS 18 (1926), p. 35

potestatis plenitudine, statuimus et decernimus, ut septem paroeciae,
quae circumstant ecclesiam et coenobium SSmi Salvatoris, quaeque nuncupantur
Pratojanni, Vaccareccia, Longone, Valle Cupola, Bocca Vittiana,
Poggio Vittiano, Varco Sabino, una cum ecclesia et coenobio praefatis,
distrahantur a dioecesi Mandelensi et uniantur dioecesi Reatinae, cuius
propterea Episcopo pro tempore titulum Abbatis Ssmi Salvatoris Maioris
attribuimus, cum omnibus bonis, reditibus et iuribus eidem Abbatiae pertinentibus,
salvis canonibus et censibus, quae olim propria erant Seminarii
Ssmi Salvatoris, quaeque Seminario Mandelensi iampridem adscripta fuerunt,
contrariis quibusvis non obstantibus.
Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt,
nemini, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare, vel quomodolibet
contraire liceat.
Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium
se evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio
ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem
fratrem Nostrum Caietanum Episcopum Sabinensem S. R. E. Cardinalem
De Lai, ei tribuentes facultates opportunas et necessarias, etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in officio vel ecclesiastica
dignitate constitutum, et facto ei onere infra sex menses a praesentibus
Litteris datis computandos, ad Sacram Congregationem Consistorialem
mittendi authenticum exemplar peractae exsecutionis.
Decernimus denique has Litteras Nostras valituras, contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quinto, die tertia mensis iunii, Pontificatus Nostri quarto.

O. CARD. CAGIANO, © R. CARD. POMPILJ, Episc. Velitern.
8. B. E. Cancellarius.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi-

Reg. in Cane. Apost., XXX, n. 56.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.