AAS 18 (1926), p. 37

Hisce autem Litteris, ceteras Mandelensis dioecesis paroecias dioecesi
Suburbicariae Sabinensi denuo eoniungimus, seu quasi ex iure postliminii
in pristinum statum restituimus, nomine tamen dioecesis Mandelensis cum
suo cathedrali Capitulo servatis, ita nempe ut deinceps Suburbicariis
Episcopus Sabinensis simul et Mandelensis vocetur, quibusvis contrariis
non obstantibus.
Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare vel
quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Nostrum Caietanum S. R. E. Cardinalem De Lai, hodiernum Sabinensem
Episcopum, eidem necessarias huic negotio facultates tribuentes,
etiam subdelegandi alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate, vel oppositione,
imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex
menses, fidem authentica forma exaratam absolutae exsecutionis huius
Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique has praesentes Litteras
valituras contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione
dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quinto, die tertia mensis iunii, Pontificatus Nostri quarto.

O. CARD. CAGIANO, © B. CARD. POMPILJ, Episc. Velitern.

8. R. B. Cancellarius.

Ioseph Wilpert, Becanus Collegii Proton. Apost.
Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 Plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XXX; n. 33.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.