AAS 18 (1926), p. 415

disceptationibus etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae
Nostrae voluntatis significationi his ostensis Litteris haberetur.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
mensis octobris an. MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASPARRI, a Secretis Status.

III

VENERABILES SERVI DEI IOANNES MARIA DIT LAU , ARCHIEPISCOPUS ARELA -

LATENSIS, FRANCISCUS IOSEPH DE LA ROCHEFOUCAULD, EPISCOPUS BEL-

LO VACENSIS, PETRUS LUDOVICUS DE LA ROCHEFOUCAULD, EPISCOPUS

SANTONENSIS ET CLXXXVIII SOCII, OMNES PARISLTS ODIUM FIDEI INTE-

REMPTI, BEATI RENUNTIANTUR.

PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Teterrima ac miseranda seditio,
rerumque publicarum eversio, quae labente saeculo decimo octavo per
Galliam exorta, sacra omnia ac profana miscuit, non modo in Regem
ac nobiles, sed praecipue in Ecclesiam Ecclesiaeque ministros saevit.
Profligatissimi enim homines, rerum summa per nefas potiti, falsa sub
philosophiae specie, odium, quo adversus Ecclesiam aestuabant fucati,
totis viribus christianum nomen penitus abdere connisi sunt. Quare
contra Antistites sacrorum, Praesules ac sacerdotes iniquas saecularizationis
leges detrectantes fidemque catholicam profitentes, vesanus
furor exarsit, veterumque persecutionum tempora renovari visa sunt, ita ut
immaculata sponsa Dei, Ecclesia, novis itemque gloriosis Martyrum coronis
effulserit. Et re quidem vera Parisiis, horrenda illa et communi populorum
consensu perpetuo exsecrata caedes, quae ineunte mense septembri
anni MDCCLXXXXII coenobium Carmelitarum, Seminarium Sancti Firmini,
Abbatiam Sancti Germani, et carcerem vulgo La Force, tanto ac
tam nobili sanguine infecit, iure meritoque compellari potest verum ac
sollemne invictorum Christi heroum in odium fidei interemptorum Martyrium.
Tres in eadem internecione ceciderunt Antistites. Primus Ioannes
Maria du Lau, in dioecesi Petrocoricensi anno MDCCXXXvm natus, qui, ad
archiepiscopalem sedem Arelatensem evectus, in eadem Ecclesia regenda
Caroli Borromaei Mediolanensis Archiepiscopi virtutum aemulator exstitit,
et cum venisset Lutetiam Parisiorum, et civilis constitutionis iniquum
iusiurandum elicere renuisset, in Carmelitarum coenobium, immutatum in

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.