AAS 18 (1926), p. 505

menaces dont il est parlé ailleurs, ma mère me dit plusieurs fois que si je
persistais à m'opposer à sa volonté, c'était, vu son état de santé, une contrariété
telle, qu'elle pouvait amener sa mort. Tel fut aussi l'avis du docteur,
lequel me fut connu par une amie da ma mère, Mme Jay, qui le tenait
d'elle». Quam iuratam assertionem dña Tifïany, actricis amita, confirmavit
aiendo : « Ma sœur faisait des scènes continuelles à sa fille, et essayait
de l'attendrir en lui disant qu'elle avait une maladie de cœur, et que
si elle continuait à lui résister, elle en mourrait ».
7. His non obstantibus haud facile Consuela imperio matris adhaesit.
Constat enim in primis exposcenti viro ut sibi nubere vellet nullum consensum
puellam dedisse, sed lacrimas f udisse, ac postera die in ephemeribus
vulgata nuptialia legisse, quae profecto haud iniverat. De dissidiis
autem et iurgiis matrem inter et filiam propter huius voluntatem matrimonio
adversantem sat testes loquuntur. - Equidem neminem habens ad
quem posset confugere, ne ad patrem quidem, sive quia per divortii sententiam,
qua eius pater et mater seiuncti erant, sub potestate solius matris
constituebatur, sive quia ipsemet pater indomitae uxoris voluntatis influxum
constanter fuerat perpessus, perdurantibus minis et obstinato matris
consilio, nuptias tandem Consuela cum Carolo inivit. At vere dicendum
in casu coactam Consuelam fuisse matrimonium eligere, ut sese a metu
liberaret. Quod adeo verum est ut verens mater ne ultimo momento Consuela
mutaret nubendi extortum assensum, die nuptiarum custodem posuerit
ad eius portae cubiculum, ne quis ad illam accessum haberet et cum ea
colloqueretur. Unde tanto moerore confecta matrimonium deinceps Consuela
contraxit, ut pars ipsa conventa ad rem fassa fuerit: « Elle arriva
très tard, et paraissait troublée ».
8. Matrimonium tandem gravi sub metu a Consuela contractum nulla
inde fuit ratificatione sanatum. Ad validationem enim consensus oporteret
in casu ut scientiam calluerit actrix de matrimonii nullitate ex defectu
consensus, matrimonialemque consensum renovaverit perdurantibus nuptiis.
Porro inverisimile est canonica scientia praeditam Consuelam fuisse
super impedimentis matrimonium irritantibus, eo vel magis quod sectae
acatholicae erat inscripta; quae scientia ceteroquin in feminis non est praesumenda,
sed e contra probanda (Cfr. 1. 9 pr., D., de iuris et facti ignorantia,
XXII, 6). Cum autem in casu nulla suppeditetur probatio de
notitia impedimenti irritantis, cumque animorum dissociatio breve post
tempus a matrimonii celebratione incoeperit et usque ad divortii sententiam
perduraverit, ne fingi quidem potest in casu renovatio consensus
ex parte Consuelae.
9. Quibus omnibus consideratis et sedulo perpensis, Christi nomine
invocato, Nos infrascripti Auditores, pro tribunali sedentes et solum Deum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.