AAS 18 (1926), p. 518
Quod enim Nostram auctoritatem interponendo rem optatissimam
nec tam tempestivam quam*' necessariam fecissemus, ab
optimis laicis, a sacerdotibus ex utroque clero, ab venerabilibus
episcopis animarumque pastoribus grates Nobis actae sunt:
ipsis igitur peculiare esto propensae voluntatis Nostrae testimonium,
iisque una simul omnibus, qui, fidem suam operibus
manifestantes, verba Nostra tamquam a Iesu Christi Vicario
profecta aut obsequenter amanterque exceperunt, aut voce et
scriptis cum prope vel procul vulgarint, tum sincere fideliterque
interpretati sunt et, quotiescumque oportuit, strenue defenderunt.
— Quotquot vero instant, ut clarius pressiusque de re proposita
loquamur, volumus iidem reputent, in iis quae ad usum pertinent
actionemque vitae, absolute aliquid] ac definite in universum
praecipi haud semper posse; praeterea quae ad hunc diem
scripsimus vel diximus - quaeque profecto ex Gallis, quorum
interest, iam nunc nemo unus ignorat, - in iis satis expressas
contineri aut facile inde erui posse leges ac rationes quae ad recte
iudicandum agendumve conducant. Addimus, si qui sunt quorum
menti clarius adhuc praeferri lumen oporteat, catholicis
nullo pacto licere ad eorum incepta et quasi scholam accedere,
qui et studia partium religioni anteponunt et hanc illis servire
iubent; ne licere quidem se et alios, iuvenes potissimum, huiusmodi
vel auctoritatibus vel disciplinis obiicere, unde cum fidei
morumque integritati, tum catholicae ipsius iuventutis institutioni
periculum confletur. Quo in genere - ut ^nullam earum, quae factae
sunt percontationes rogationesque, praetereamus - non licet
item catholicis sustentare, fovere ac legere diurnos commentarios
ab hominibus editos, quorum scriptarum ab nostra de fide
et moribus doctrina dissentiant, nequeunt non improbari, quique
etiam haud raro, per diarii capita, per recensiones ac titulos talia
lectoribus, maxime adulescentibus ac iuvenibus, proponunt, in
quibus spiritualium ruinarum causam non unam reperiant.
Equidem haec omnia, quamquam non sine animi dolore,
memoravimus tamen tum ne tot filiis deessemus, qui ad communem
omnium Patrem ac Pastorem confugissent, tum ne oblivisci