AAS 18 (1926), p. 529

ACTA SS, CONGREGATIONUM

SUPREMA SACKA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

DAMNANTUR QUAEDAM OPERA CAROLI MAURRAS ET EPHEMERIDES « L'AC-

TION FRANÇAISE ».

Die 29 Ianuarii 1914 et die 29 Decembris 1926
Cum nonnulli postulaverint ut de mente atque consilio huius Apostolicae
Sedis ac praesertim f. r. Pii Pp. X quoad opera et scripta Caroli
Maurras necnon ephemerides inscriptas L'Action Française, diligentius
inquireretur, Sanctissimus D. N. Pius Pp. XI iussit mihi infrascripto Adsessori
S. Officii ut Acta itemque Tabularía Sacrae Indicis Congregationis —
quae S. Officio, ut omnes norunt, coniuncta atque incorporata fuit — accurate
investigarem, atque deinceps Sibi referrem.
Qua peracta investigatione, haec quae sequuntur comperta sunt; nempe:
I. In Congregatione praeparatoria habita feria V, die 15 Ianuarii,
anno 1914: « Omnes Consultores in sententiam convenerunt quatuor opera
Caroli Maurras: Le Chemin de Paradis, Anthinéa, Les Amants de Venise et
Trois idées politiques, esse vere pessima et ideo prohibitionem mereri, quibus
accensendum esse dixerunt opus inscriptum L'Avenir de V intelligence.
«Plures Consultores his accenseri etiam voluerunt libros inscriptos
La politique religieuse et Si le coup de force est possible ».
II. In Congregatione generali habita feria II, die 26 Ianuam, anno 1914:
«Emus Cardinalis Praefectus dixit ipsum cum Summo Pontifice de hoc
negotio egisse et Summum Pontificem, ratione habita tot petitionum voce
et scripto Sibi etiam a summis viris factarum, revera aliquantulum ancipitem
haesisse, tandem vero statuisse ut de hoc negotio in S. Congregatione
plena libertate ageretur, Sibi reservata potestate circa publicationem
Decreti.
« In medias ergo res devenientes Emi Patres dixerunt dubium haud
adesse posse, libros a Consultoribus designatos esse revera pessimos et
mereri censuram, eo vel magis quia a iuvenibus vix arceri possint huiusmodi
libri, quorum auctor in rebus politicis et in re litteraria ipsis tamquam
summus commendetur et tamquam caput eorum a quibus salus
patriae exspectanda sit. Emi Patres in sententiam convenerunt enumeratus
libros ex parte S. Congregationis proscribi, publicationem autem

ACTA, roi. XVIII, n. 13. — 34-12-926. 3i

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.