AAS 19 (1927), p. 249

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et deinceps amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate quavis, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die v
mensis Februarii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri quinto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A VICTORIIS, LUTETIAE PARISIORUM, TITULO AO

PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Exstat Parisiensi in civitate Deo
Optimo Maximo sacrum templum ad honorem Beatae Virginis Deiparae
sub titulo de Victoriis, quod, cum iam anno MDCXXIX , Galliae rege Ludovico
XIII expensis necessariis munifice opitulante, inceptum esset, eiusdem
exaedificatione per longum annorum spatium producta, anno tantum
MDCCXXXX perfectum, die tandem xin Novembris ipsius anni sollemniter
consecratum est. Ecclesia eadem, tunc temporis religiosis viris
Ordinis Sancti Augustini concredita, decore aucta est operum, quae, affabre
facta, non modo ad sacras supellectiles sese extendere sed ad peramplum
chorum e sculpto ligno atque ad picturas, quae, celebris Galliae
pictoris ingenio ac manu paratae, parietes magnifice ornant. Saeculo decimo
octavo exeunte, haec etiam ecclesia iacturas iniuriasque est passa, quas
immisericordes tunc reipublicae moderatores, revolutionis gallicae caussa,
rebus religionis Christi, templis, domibusque religiosorum intulerunt: ita
ut, monachis expulsis, ad profanum quoque usum conversa sit. Postea
denuo ad sacra restituta est, atque ibi paroeciam per presbyteros saeculares
regendam Antistites Parisiensis archidioecesis constituerunt. In ipsius
vero paroecialis sacrae aedis sacello, Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis
dicato, notissima erecta est archisodalitas, quam curio paroeciae ad
S. Mariae de Victoriis, mense Decembri an. MDCCCXXXVI fundavit. Plurimi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.