AAS 19 (1927), p. 255

celebrata est, induxit confessarium licentiam dare Mariae quolibet sabbato
sacram synaxim devote recipiendi, ut divino Filio ita. iuncta et recreata
magis placeret divinae Matri quam puella suavi invocatione matrem suam
appellabat et cuius imaginem floribus et obsequiis religiosa pietate frequenter
ornabat. 'In domo patrui rei familiari et assiduae orationi, speciatim
naturae et gratiae operibus ac beneficiis contemplandis, supra aetatem
iugiter intenta, istas in Deum ascensiones et spirituales delicias veluti
futurorum bonorum pignora praegustabat. Quum esset in aetate tredecim
annorum, iuxta morem orientalium patruus insciam puellam proximo
parenti desponderat, sed haec, re cognita, consensum suum strenue denegavit,
nec blanditiis nec minis, quas sufferre debuit, a suo proposito recedere
voluit. Quin imo ad quodcumque periculum amovendum, domum patrui
relinquere ac in domum amitae quae Paulum eius fratrem germanum
iam susceperat, se recipere statuit. Accidit autem ut infidelem quemdam sibi
familiaritate coniunctum rogaret, ut ad fratrem suum epistolam mitteret
de consilio perficiendo. Sed hic ab initio petitioni libenter annuens,
postea tamen inter coenam suadere conatus est Mariam ad religionem
christianam deserendam: quod Dei famula statim et constanter forti animo
recusavit. Tunc impius et crudelis vir repentino furore aestuans, acinacis
ictu illi fauces secavit, eamque veluti mortuam panno involvit et per fenestram
proiecit. Deo iuvante et a periculo erepta et libertate donata, quum
gravi egestate laboraret, Ancilla Dei, ad vitam sustinendam, famulatui
se addixit, primum in domo cuiusdam Naggiar in civitate Beyruth, dein
in altera dominae Nadjar in civitate Massiliensi. Illic summo mane collem
B. M. Y. de la Garde nuncupatae ascendebat, ibique in templo orabat
Sacroque adstabat, donec ad suum officium diligenter implendum rediret.
Quum vero statum religiosum amplecti exoptaret, favente et auxiliante
pia domina Nadjar, superatis obstaculis, in Instituto Sororum S. Ioseph
ab Apparitione recepta est. Infimis destinata officiis, optimum suae virtutis
specimen dedit, supernaturalibus etiam donis aucta. Exacto postulatus
tempore, antequam ad vota emittenda faceret progressum, absente antistita
generali, Maria ab Instituto dimissa est, fortasse quia ipsa magis
idonea ad vitam contemplativam quam ad activam reputaretur. Quam dimissionem
aegre tulit antistita generalis in domum reversa non minus quam seniores
et probatae sorores quae probe sciebant virtutes et qualitates amissae
puellae. Haec tamen in tristi eventu tranquillam animam et bonam spem
cum fiducia in Deum servavit, et quod acciderat in bonum suum conferre
sensit et experta est. Nam Soror Veronica, novitiatus magistra, obtenta
licentia ad Ordinem Carmelitarum transeundi, Mariam suam tyronem
suasit eandem religiosam familiam secum amplexari, et facilem magisque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.