AAS 19 (1927), p. 88

deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine praesentium
tenore perpetuumque in modum, templum sive sanctuarium Beatae
Mariae Virginis de Victoria, situm in civitate de Lackawanna, dioecesis
Buffalensis, titulo ac dignitate Basilicae minoris condeeoramus, adiectis
privilegiis atque honorificentiis quae minoribus Basilicis de iure et consuetudine
competunt.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
mensis Iulii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

DISTRA CTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO NANKINENSI ERIGITUR

VICARIATUS APOSTOLICUS DE HALMEN IN SINIS, CLERO INDIGENAE COM-

MITTENDUS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam.—Ut, aucto pastorum numero, fidelium
gregis bono satius consulamus, id Nos admonet supremi munus apostolatus,
quo fungimur. Iam vero cum venerabilis frater Prosper Paris, Episcopus
titularis Silandensis et Vicarius Apostolicus de Nanking, instanter Nos
postulaverit, ut ob latissime patens suae iurisdictioni subiectum territorium
atque incolarum ibidem commorantium multitudinem, suus Nankinensis
vicariatus divideretur, atque e territorio ab ipso dismembrato sive diviso,
novus ad catholicam fidem validius promovendam conderetur apostolicus
vicariatus, indigenis sacerdotibus committendus: Nos, collatis consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, ac praehabito voto venerabilis fratris Celsi Costantini,
Archiepiscopi titulo Theodosiensis ac Delegati Apostolici in Sinis, nec
non omnibus rei momentis attente perpensis, ea quae sequuntur decernentes,
praelaudati Praesulis votis ultro libenter annuendum existimavimus.
Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.