AAS 2 (1910), p. 141

plenariis his ac partialibus indulgentiis, functorum vita labes poenasque
expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis
futuris temporibus valituris.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die v Ianuarii
MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. £g S. a Secretis Status.

IV.

SEPARATUR A VICARIATU APOSTOLICO CE-LI SEPTENTRIONALIS DISTRICTUS

PAO-T1NG-FOU, ATQUE EX EO NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS

CE-LI CENTRALIS APPELLATUS.

PIUS PP. x.

Ad futuram rei memoriam. — Nobis in sublimi Principis Apostolorum
cathedra nullis quidem meritis Nostris divinitus collocatis, illud
ante omnia cordi est, ut vera fides in universum terrarum orbem propagetur;
eaque de causa catholicas missiones longinquis in regionibus
constitutas, impenso studio provehere satagimus, quaeque in illarum
emolumentum cedant, vigili sollicitudine praestare maturamus. Iamvero
cum ad fovenda felicia incrementa, quae postremis hisce annis, adlaborantibus
sacerdotibus a Missione suscepit christianum nomen in Vicariatu
Apostolico Ce-li Septentrionalis seu Pekinensis, venerabilis frater
Stanislaus Jarlin, Episcopus titularis Pharbaetitensis, et memorati Vicariatus
dignissimus Praesul, Nobis proposuerit, ut in separatam missionem
erigere dignaremur ipsius Vicariatus districtum Pao-ting-fou nuncupatum;
Nos omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis,
cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Prop.
Fidei praepositis, votis his annuendum existimavimus. Quae cum ita
sint, Motu proprio, ac certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, districtum
Pao-ting-fou a Vicariatu Ce-li Septentrionalis seiungimus, eumque
erigimus in separatum Vicariatum apostolicum, sub nomine Ce-li Centralis,
sacerdotum a Missione curis tradendum. Itaque novus hic Vicariatus
Apostolicus Ce-li Centralis sic per Nos erectus, complectatur dictum
districtum Pao-ting-fou, constantem Praefectura primi ordinis Pao-tingfou,
nec non altera secundi ordinis Y-tchoo, et finiatur ad septentrionem
Praefecturis Suen-hoa-fou et Choun-tien-fou ad orientem, et meridiem
Praefectura Ho-kien-fou, ad occidentem vero tum Praefecturis Ting-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.