AAS 2 (1910), p. 239
obstare, quin Collegium honorarium canonicorum Lateranensium erigatur
in Ecclesia parochiali Divi Georgii M. huius civitatis Victoriae.
Ideoque consensum Nostrum praebemus, ut perficiatur erectio de qua
in precibus ».
Huic rescripto Episcopi Capitulum se opposuit et detulit totam
causam ad S. Congregationem Concilii, excipiens quod unio Ecclesiae
S. Georgii cum Ecclesia cathedrali minus principaliter facta fuisset et
proinde necessarius esset consensus Capituli cathedralis pro erectione
Ecclesiae S. Georgii ad Ecclesiam collegiatam, dum e contra clerus Ecclesiae
S. Georgii per multa argumenta contendit, unionem duarum Ecclesiarum
esse aeque principalem.
Quare per procuratores ambarum partium sequentia dubia apud
S. Congregationem Concilii proposita sunt:
1. An constet de unione aeque principali vel minus principali inter
Ecclesiam parochialem S. Georgii et Ecclesiam parochialem et cathedralem
Gaudisiensem in casu ?
% An Decretum Episcopi Gaudisiensis die 13 Novembris 1901 sustineatur
in casu ?
S. Congregatio sub die 29 Iulii 1905 unicum dedit responsum ad duas
quaestiones seu rescripsit: « Attentis omnibus, locum non esse erectioni
« Capituli regularis Lateranensis ad honorem in Ecclesia S. Georgii ».
Sed huic decisioni partes contendentes non acquieverunt. Clerus
Ecclesiae S. Georgii petiit beneficium novae audientiae, ut S. Congregatio
decideret, an Ecclesia S. Georgii sit unita cathedrali aeque vel minus
principaliter. At S: Congregatio sub die 23Augusti 1905 iterum rescripsit:
« Non esse respondendum et partes acquiescant, idque notificetur
« Episcopo, qui hac de re sacerdotes suos opportune ac graviter moneat,
« ut a similibus contentionibus abstineant ».
Non obstante hac stricta monitione prosequebantur ambae partes
inter se disputare de natura unionis; quare S. Congregatio Concilii precibus
annuens statuit rem disceptare de novo, remisit autem causam
sub die 19 Novembris 1908 ex mandato expresso Summi Pontificis ad
recenter restauratam S. R. Rotam, in quo tribunali haec duo dubia concordata
sunt:
1. « An unio inter Ecclesiam cathedralem insulae Gaudisii et Ecclesiam
S. Georgii eiusdem civitatis sit aeque principalis vel minus principalis
seu subiectiva ? »
2. « Cui competit ius administrationis praedictae Ecclesiae S. Georgii? »
Quoad primum dubium RR. PP. censuerunt, constare de unione
minus principali seu subiectiva inter Ecclesiam cathedralem insulae Gau-