AAS 2 (1910), p. 349

« adhaerere facias ut uxori ». Quae loca Doctores interpretantes dicunt,
saltem de iure ecclesiastico, metum esse impedimentum dirimens matrimonium,
si sit gravis, etiam tantum relative, iniustus, et in ordine ad
extorquendum consensum matrimonialem incussus; quod extendunt
etiam ad metum reverentialem, id est, ad metum quo reformidamus
indignationem eius, in cuius potestate constituti sumus, modo tamen
accedat aliquid aliud, v. g,, preces importunae et instantissimae, iurgia,
vexationes etc, ita ut metus sit revera gravis. Quo in sensu, saepius
S. Congregatio Concilii matrimonium nulliter contractum fuisse declaravit.

In facto, omnia haec elementa in celebratione matrimonii de
quo agitur concurrunt: quod facile demonstratur, habita prae oculis
Instructione Congregationis S. Officii, feria IV, die. 20 iunii 1883: «Con-
« siderandum est, utrum qui de illata vi metuve accusantur, patria
« potestate et auctoritate pollerent, an qui vim metumve passi sunt,
« nullatenus iisdem subiecti fuerint; quae ratio vis inferendae, magnane
« ex matrimonio propriae domui utilitas aut decus obventurum; quae
« indoles inferendum, quae conditio, qui mores; qua ratione familiam
« regere consueverint; utrum ad iracundiam et violentiam ita essent
« proclives, ut facile quod minabantur perficerent, et animo ita essent
« duro atque obstinato, ut a nemine sibi contradici aut consiliis suis
« impedimenta obiici paterentur Ratio habenda erit primum sexus
« personae, quae violentiam passa dicitur; facilius enim animus puellae
« commovetur quam viri; deinde aetatis, educationis, indolis, utrum
« nempe mitis ac timida fuerit, an fortis et constans; qua ratione in
« familia vivere consueverit, utrum sub custodia et vigilantia parentum,
« ita ut ab eorum imperio semper et in omnibus penderet ».
Ex una parte, Domina Alexandri, mater puellae, omnino et absolute
matrimonium illud volebat; propter enim prodigalitatem viri, qui
minister erat in Romania, propter ingentes sumptus quibus uterque
coniux indulgebat, et varias alias causas, fortunae domus non tantum
periclitabantur, sed etiam quasi iam in totum deperditae erant. Huic
autem ruinae praesto erat certum remedium, nempe matrimonium filiae
cum Georgio Bal, iuvene ditissimo, qui non tantum statum puellae erigerei
in melius, sed etiam toti familiae, et praesertim matri, large subveniret.
Unde tanto fortius mulier ambitiosa matrimonium illud cupiebat,
quanto vehementius timebat, ne ruina domus publice innotesceret, et
ipsa, e statu deiecta, in Romaniam aut Moldaviam regredi cogeretur.
Ex altera parte, Catharina Alexandri, puella octodecim annos nata,
mitis, timida, non minus absolute matrimonium illud abhorrebat, tum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.