AAS 2 (1910), p. 362
que eo pius habet admirationis, quod ipsa, non solum resistit
malo, sed etiam vincit in bono malum, nec bene precari desinit
amicis atque inimicis, de eo tota laborans idque assequi cupiens,
ut et communitas hominum et seorsim singuli christianis
institutis renoventur. Est enim hoc proprium eius munus
in terris, cuius beneficia vel ipsi eius inimici sentiunt.
Mirabilis hic Dei providentia influxus in instaurationis
opus ab Ecclesia provectum luculenter apparet ea maxime aetate,
quae ad bonorum solacium dedit Carolum Borromeum.
In eo dominatu cupiditatum, omni fere perturbata et offusa
cognitione veritatis, perpetua erat cum erroribus dimicatio,
hominumque societas in pessima quaeque mens, gravem
videbatur sibi conflare perniciem. Inter haec superbi ac rebelles
homines consurgebant, inimici Crucis Christi... qui terrena
sapiunt... quorum Deus venter est 1. Hi non moribus corrigendis,
sed negandis Fidei capitibus animum intendentes, omnia
miscebant, latiorem sibi aliisque muniebant licentiae viam,
aut certe auctoritatem Ecclesiae ductumque defugientes,
pro lubitu corruptissimi cuiusque principis populive, quasi
imposito iugo, doctrinam eius, constitutionem, disciplinam
in excidium petebant. Deinde, iniquorum imitati morem,
ad quos pertinet comminatio: Vae qui dicitis malum bonum
et bonum malum , rebellium tumultum et illam fidei morum-2
que cladem appellarunt instaurationem, sese autem disciplinae
veteris restitutores. Re tamen vera corruptores exstiterunt,
quod, extenuatis Europae per contentiones et bella viribus, defectiones
horum temporum et secessiones maturarunt, quibus
uno velut impetu facto, triplex illud, antea disiunctum, dimicationis
instauratum est genus, a quo invicta et sospes Ecclesia
semper evaserat; hoc est, primae aetatis cruenta certamina;
domesticam subinde pestem errorum; denique, per speciem sacrae
libertatis vindicandae, eam vitiorum luem ac disciplinae
eversionem, ad quam fortasse nec aetas media processerai
1 Philip, in, 18, 19.
2 ISA i. v, 20.