AAS 2 (1910), p. 371
etiam ad virtutum proposita mire animos inflammabit; quia.
fides sine operibus mortuo, est \ et non auditores legis iusti
sunt apud Deum, sed f actores legis iustificabuntur 2.
Atque hac etiam in re cernere licet, utriusque instaurationis
quam sit ratio dissimilis. Nam qui falsam propugnane ii
stultorum imitati inconstantiam, praecipiti cursu solent ad
extrema decurrere, sive fidem sic efferentes, ut ab ea recte agendi
necessitatem seiungant, sive in sola natura excellentiam omnem
virtutis collocantes, remotis fidei ac divinae gratiae praesidiis.
Quo fit ut, quae a naturali honestate ducuntur officia nihil sint
aliud nisi simulacra virtutis, nec diuturna illa quidem, nec ad
salutem satis idonea. Horum igitur actio, non ad restaurationem
disciplinae, sed ad fidei morumque eversionem est comparata.
Contra qui ad Caroli exemplum, veritatis amici minimeque
fallaces, salutari rerum conversioni student, hi extrema
devitant, neque certos excedunt fines, quos ultra nequit instauratio
ulla consistere. Etenim Ecclesiae eiusque Capiti Christo
firmissime adhaerentes, non modo inde robur vitae interioris'
hauriunt, sed exterioris etiam actionis metiuntur modum, ut
sanandae hominum societatis opus tuto aggrediantur. Est autem
proprium divinae huius missionis, in eos perpetuo transmissae
qui Christi legatione functuri essent, docere omnes gentes,
non solum ea quae ad credendum, sed etiam quae ad
agendum pertinerent, hoc est, uti Christus edixit: servare
omnia quaecumque mandavi vobis .3 Ipse enim est via, veritas
et vita ,4 qui venit ut homines vitam habeant et abundantius
habeant \ Quia vero officia illa retineri omnia duce tantum
natura est difficillimum, quin etiam multo positum superius
quam ut humanae vires ipsae per se consequi possint; idcirco
Ecclesia magisterio suo adiunctum habet christianae regimen
1 Iacob. II, 26.
2 Rom. II, 13.
3 MATTH, XXVIII, 18, 20.
4 IOAN. xiv, 6.
5 IOAN. X, 10.