AAS 2 (1910), p. 373
His non contentus, quo sibi melius caveret ne forte ab ea
norma unquam discederet, a se statuta in Synodis provincialibus
ita fere concludit: « Omnia et singula quae a nobis in hac
« provinciali Synodo decreta actaque sunt, qua debemus oboe-
« dientia et reverentia, auctoritati ac iudicio Sanctae Romanae
« Ecclesiae, omnium ecclesiarum matris et magistrae, semper
« emendanda et corrigenda subicimus » . Quam quidem volun-1
tatem ostendit eo propensiorem, quo in dies magis ad actuosae
vitae perfectionem grassabatur; nec solum quamdiu cathedram
Petri occupavit patruus, sed etiam sedentibus, qui ei successerunt,
Pio V et Gregorio XIII, quibus quemadmodum strenue
suffragatus est ad pontificatum, sic in rebus maximis validum
se socium adiunxit eorumque exspectationi cumulate respondit.
Potissimum vero ipsorum voluntati est obsequutus instruendis
rebus ad propositum sibi finem idoneis, hoc est ad
sacrae disciplinae instaurationem. Qua in re prorsus abfuit ab
illorum ingenio, qui speciem studii fervidioris imponunt contumaciae
suae. Itaque, incipiens iudicium a domo Dei 2, primum
omnium cleri disciplinae ad certas leges conformandae
animum adiecit; cuius rei causa sacri ordinis alumnorum Seminaria
excitavit, sacerdotum congregationes, queis nomen
oblatis, instituit, religiosas familias tum veteres tum recentiores
adscivit, concilia coegit, quaesitis undique praesidiis coeptum
opus munivit auxitque. Mox emendandis populi moribus
haud remissiorem admovit manum, sibi dictum reputans quod
olim prophetae: Ecce constitui te hodie... ut evellas et destruas,
ut disperdas et dissipes, et aedifices et plantes .3 Quare bonus
pastor ecclesias provinciae ipse per se nec sine magno labore
lustrans, arrepta similitudine divini Magistri, pertransiit benefaciendo
et sanando gregis vulnera; quae passim deprehenderet
incommoda, sive ex inscitia sive ex neglectu legum profecta,
tollere atque eradere summa ope contendit; opinionum pra-
1 Conc. Prov. VI sub finem.
2 I Petr. iv, 17.
3 IER. I, 10.