AAS 2 (1910), p. 376

sumendae usum, parochi... et concionatores item quam saepissime
populum cohortentur, nascentis Ecclesiae institutis
atque exemplis, et gravissimorum Patrum vocibus et uberrima
hoc ipso de genere Catechismi romani doctrina, et sententia
denique Tridentinae Synodi, quae optaret quidem fideles,
in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacraci
mentali etiam Eucharistiae perceptione communicare » . Qua1

vero mente, quo animo adeundum sit sacrum convivium, docet
his verbis: « Populus, cum ad frequentent SSmi Sacramenti
sumendi usum excitetur, tum etiam commonefiat, quam periculosum
exitiosumque sit ad sacram divini illius cibi mensam
indigne accedere » . Quam quidem diligentiam postu-2

lare videntur maxime haec tempora nutantis fidei et languescentis
caritatis, ne forte ex frequentare usu debita tanto
mysterio reverentia minuatur, sed potius in hoc ipso sit causa
cur prohet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice
bibat 3.
Ex iis fontibus dives gratiae vena manabit, unde succum
trahant et alantur humanae quoque ac naturales industriae.
Nec enim actio christiani viri quae usui sunt et adiumenta
vitae despiciet, ab uno eodemque Deo, auctore gratiae ac naturae
profecta; sed illud valde cavebit, ne in externis rebus bonisque
corporis captandis fruendis totius vitae finis et quasi beatitas
collocetur. His rebus igitur qui recte ac temperanter uti
velit, eas conteret ad animorum utilitatem, Christi obtemperans
dicto: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et
haec omnia adicientur vobis 4.
Ordinatus et sapiens hic rerum usus tantum abest ut inferioris
ordinis, idest societatis civilis bono adversetur, ut potius
huius commoda maxime provehat; nec id inani verborum iactatione,
qui mos est factiosorum hominum, sed re ipsa et summa

1 Conc. Prov. III, Pars. I.
2 Conc. Prov. IV, Pars II.
3 I Cor. xi, 28.

4 Lue. XII, 31. - MATTH, VI, 33.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.