AAS 2 (1910), p. 484

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

DECRETUM

Quum inter Praefecturam Apostolicam Uellensem et finitimum Vicariatum
Apostolicum Africae Centralis magis opportuna reciprocorum
limitum designatio, propter peculiaria rerum adiuncta, inducenda videretur,
Eminentissimi Patres Sacri huius Consilii Christiano Nomini Propagando
in Generali Congregatione habita diei 6 vertentis Iunii decernendum
censuere ut limites septentrionales praedictae Praefecturae
Apostolicae Uellensis, quae nunc parallelo 4° lat. bor. continetur, proferatur
septentrionem versus, novum ei addendo territorium, e Vicariatu
Apostolico Africae Centralis seiungendum, quod definiatur per cursum
inferiorem numinis Uellè ex eo puncto, ubi dictum flumen quartum gradum
latitudinis borealis transgreditur, postea per cursum fluminis Bomu
usque ad eius originem super linea divisionis aquarum inter Nilum et
Congum, et postea per hanc lineam usque ad eius intersectionem cum
parali. 4° lat. bor.
Hanc vero Eminentissimorum Patrum sententiam SSmo D. N. Pio
div. prov. Pp. X ab infrascripto eiusdem S. Congregationis Secretario
relatam in Audientia diei 7 vertentis Iunii, Sanctitas Sua in omnibus
adprobare ratamque habere dignata est, ac praesens ea super re Decretum
expediri praecepit.
Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 16 Iunii 1910.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.

L. £g S. Aloisius Veccia, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.