AAS 2 (1910), p. 488

tolerasset, divinae Voluntati addictissimus, obdormivit in Domino iv Nonas
Februarias anno MDCCCLII.
Eius sanctitatis opinio in Galliae, Italiae et Africae regionibus, pluribus,
ut fertur, illustrata miraculis, adeo percrebuit, ut tandem, cunctis
peractis quae ad id genus causas ex Apostolicis Constitutionibus sunt
praemittenda, examen de ipsius virtutibus sit institutum.
Itaque quatuor in eum finem actionibus disputatum fuit: primo
nimirum VIII Idus Maias anno MCMVI in aedibus Rmi Cardinalis Aloisii
O reglia, Ep. Ostiensis et Veliternensis, Causae Relatori s; deinde ad Vaticanum
Idibus Angustis anno MCMVII; tum iterum ad Vaticanum in altera
Congregatione praeparatoria pridie Nonas Iulias MCMIX; ac deinde in
generalibus Comitiis ibidem coram SSmo D. N. Pio Papa X habitis*
Kalendis Februarii anno McMX, in quibus a Rmo Cardinali Causae Relatore
proposito dubio: An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe
et Charitate in Deum ac Proximum, necnon de Cardinalibus Prudentia,
Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque adnexis Venerabilis Servi
Dei Francisci Mariae Pauli Libermann, in gradu heroico, in casu et ad
effectum de quo agitur, Reverendissimi Cardinales et Patres Consultores
singuli suffragia tulerunt: SSmus vero Dominus Noster sententiam suam
ferre distulit, admonens in re tanti momenti a Patre luminum Consilii
Spiritum esse poscendum.

Hodierna vero die, oblato sacrosancto Missae Sacrificio, ad hanc
nobiliorem Vaticani aulam accedens et Pontificio solio assidens, Rmos
Cardinales accersivit Sebastianum Martinelli, Sacrae Rituum Congregationi
Praefectum, et Aloisium Oreglia, Causae Relatorem, una cum
R. P. Alexandro Verde, Sanctae Fidei Promotore, et me infrascripto
Secretario, iisque adstantibus pronunciavit: Ita constare de Virtutibus
Theologalibus Fide, Spe et Charitate in Deum ac Proximum, nec non de
Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque
adnexis Venerabilis Servi Dei Francisci Mariae Pauli Libermann, in gradu
heroico, in casu et ad effectum de quo agitur; ut procedi possit ad discussionem
trium miraculorum.
Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta Sacrorum Rituum
Congregationis referri mandavit, XIII Kalendas Iulias anno MCMX.

FR. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
L. © S .
f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.