AAS 2 (1910), p. 577
26 iulii 1910. — R. P. D. Paulum Aemilium Bergamaschi, episcopum
cathedralis ecclesiae Troianae, in archiepiscopum titularis ecclesiae
Areopolitanae.
27 iulii 1910. — R. D. Iosephum Chartrand, rectorem cathedralis
ecclesiae Indianopolitanae ibique vicarium generalem episcopi, in episcopum
titularis ecclesiae Flaviadensis cum deputatione in Coadiutorem
cum futura successione R. P. D. Francisci Silas Chatard, episcopi
Indianopolitani.
Mandavit autem idem SSmus Dominus ut hac de re Litterae Apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.
DECRETUM
DE AETATE ADM1TTENDORUM
AD PRIMAM COMMUNIONEM EUCHARISTICAM.
Quam singulari Christus amore parvulos in terris fuerit prosequutus,
Evangelii paginae plane testantur. Cum ipsis enim versari in deliciis
habuit; ipsis manus imponere consuevit; ipsos complecti, ipsis
benedicere. Idem indigne tulit repelli eos a discipulis, quos gravibus
his dictis reprehendit: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis
eos; talium est enim regnum Dei.1 Quanti vero eorundem innocentiam
animique candorem faceret, satis ostendit quum, advocato parvulo,
discipulis ait: Amen dico vobis, nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis
in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus
iste, hic èst maior in regno coelorum. - Et qui susceperit unum parvulum
talem in nomine meo me suscipit.2
1 MARC, X, 13, 14, 16.
2 MATTH., XVIII, 3, 4, 5.