AAS 2 (1910), p. 579
Verum in hac rationis, seu discretionis aetate statuenda haud pauci
errores plorandique abusus decursu temporis inducti sunt. Fuerunt enim
qui aliam sacramento Poenitentiae, aliam Eucharistiae suscipiendae
discretionis aetatem assignandam esse censerent. Ad Poenitentiarii quidem
eam esse aetatem discretionis iudicarunt, in qua rectum ab inhonesto
discerni posset, adeoque peccari; ad Eucharistiam vero seriorem
requiri aetatem, in qua rerum fidei notitia plenior animique praeparatio
posset afferri maturior. Atque ita, pro variis locorum usibus hominum ve
opinionibus, ad primam Eucharistiae receptionem hinc decem annorum
aetas vel duodecim, hinc quatuordecim vel maior etiam est constituta,
prohibitis interim ab eucharistica Communione pueris vel adolescentibus
praescripta aetate minoribus.
Istiusmodi consuetudo, qua per speciem tutandi decoris augusti
Sacramenti arcentur ab ipso fideles, complurium exstitit causa maiorum.
Fiebat enim ut puerilis aetatis innocentia a Christi complexu
divulsa, nullo interioris vitae succo aleretur; ex quo illud etiam consequebatur,
ut praevalido destituta praesidio iuventus, tot insidiis circumventa,
amisso candore, ante in vitia rueret, quam sancta mysteria
delibasset. Etiamsi vero primae Communioni diligentior institutio et
accurata sacramentalis Confessio praemittatur, quod quidem non ubique
fit, dolenda tamen semper est primae innocentiae iactura, quae, sumpta
tenerioribus annis Eucharistia, poterat fortasse vitari.
Nec minus est reprobandus mos pluribus vigens in locis, quo
sacramentalis Confessio inhibetur pueris nondum ad eucharisticam mensam
admissis, aut iisdem absolutio non impertitur. Quo fit ut ipsi peccatorum
fortasse gravium laqueis irretiti magno cum periculo diu
iaceant.
Quod vero maximum est, quibusdam in locis pueri nondum ad
primam Communionem admissi, ne instante quidem mortis discrimine,
Sacro muniri Viatico permittuntur, atque ita, defuncti et more infantium
illati tumulo, Ecclesiae suffragiis non iuvantur.
Eiusmodi damna inierunt qui extraordinariis praeparationibus
primae Communioni praemittendis plus aequo insistunt, forte minus
animadvertentes, id genus cautelae a Iansenianis erroribus esse profectum,
qui Sanctissimam Eucharistiam praemium esse contendunt, non
humanae fragilitatis medelam. Contra tamen profecto sensit Tridentina
Synodus quum docuit, eam esse « antidotum quo liberemur a culpis
«quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur » ; quae doctrina1
1 Sess. XIII, de Eucharistia, c. 2.