AAS 2 (1910), p. 582
ageretur, admittine possent ad sacram. Communionem pueri vel duodecim
vel quatuordecim annorum, rescripsit: « Pueros et puellas, cum
« a d annos discretionis seu ad usum rationis pervenerint, ad sacram
« mensam admittendos esse ».
Hisce omnibus mature perpensis, Sacer hic Ordo de disciplina Sacramentorum,
in generali Congregatione habita die xv mensis Iulii a. MDCCCCX,
ut memorati abusus prorsus amoveantur et pueri vel a teneris annis
Iesu Christo adhaereant, Eius vitam vivant, ac tutelam inveniant contra
corruptelae pericula, sequentem normam de prima puerorum Communione,
ubique servandam statuere opportunum censuit.
I. Aetas discretionis tum ad Confessionem tum ad S. Communionem
ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum
annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio
satisfaciendi utrique praecepto Confessionis et Communionis.
II. Ad primam Confessionem et ad primam Communionem necessaria
non est plena et perfecta doctrinae christianae cognitio. Puer
tamen postea debebit integrum catechismum pro modo suae intelligentiae
gradatim addiscere.
III. Cognitio religionis quae in puero requiritur, ut ipse ad primam
Communionem convenienter se praeparet, ea est, qua ipse fidei
mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque
eucharisticum panem a communi et corporali distinguat ut ea devotione
quam ipsius fert aetas ad SS. Eucharistiam accedat.
IV. Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum
gravat, in eos praecipue recidit qui ipsius curam habere debent, hoc
est in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad
patrem vero, aut ad illos qui vices eius gerunt, et ad confessarium,
secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam
Communionem.
V. Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere
Communionem generalem puerorum, ad eamque, non modo novensiles
admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu, ut supra
dictum est, iam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque
dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur.
VI. Puerorum curam habentibus omni studio curandum est ut post
primam Communionem iidem pueri ad sacram mensam saepius accedant,
et, si fieri possit, etiam quotidie, prout Christus Iesus et mater Ecclesia
desiderant, utque id agant ea animi devotione quam talis fert aetas. Meminerint
praeterea quibus ea cura est gravissimum quo tenentur officium
providendi ut publicis catechesis praeceptionibus pueri ipsi interesse