AAS 2 (1910), p. 637

Verum, quum de hac amotione canonicae leges haud plane
certae perspicuaeque viderentur, coetus Consultorum et Emorum
Patrum ecclesiastico codici conficiendo praepositus, rem
seorsim ac repetito studio tractandam suscepit; collatisque consiliis,
censuit formam quandam accuratiorem esse statuendam,
qua gravis haec ecclesiasticae disciplinae pars regeretur. Quae
studia quum SSmus D. N. Pius PP. X et vidisset et probasset,
quo tutius in re tanti momenti procederet, sententiam quoque
sacrae huius Congregationis Consistorialis exquirendam duxit.
Qua excepta et probata, ut Ecclesia posset, nulla interiecta mora,
novae huius disciplinae beneficio frui, decretum per hanc S. Congregationem
edi iussit, quo novae normae de amotione administrativa
ab officio vel beneficio curato statutae promulgarentur,
eaedemque canonicam legem pro universa Ecclesia constituere
^, omnibus ad quos spectat rite religioseque servandam.
Hae autem normae hisce qui sequuntur canonibus continentur.

I. — De causis ad amotionem requisitis.

Can. 1.

Causae ob quas parochus administrativo modo amoveri potest hae
sunt:
1. ° Insania, a qua ex peritorum sententia perfecte et sine relabendi
periculo sanus fieri non posse videatur; aut ob quam parochi existimatio
et auctoritas, etiamsi convaluerit, eam penes populum fecerit
iacturam, ut noxium iudicetur eumdem in officio retinere.
2° Imperitia et ignorantia quae paroeciae rectorem imparem reddat
suis sacris officiis.
3. ° Surditas, caecitas et alia quaelibet animae et corporis infirmitas,
quae necessariis curae animarum officiis imparem in perpetuum vel etiam
per diuturnum tempus sacerdotem reddant, nisi huic incommodo per
coadiutorem vel vicarium occurri congrue possit.
4. ° Odium plebis, quamvis iniustum et non universale, dummodo
tale sit quod utile parochi ministerium impediat, et prudenter praevideatur
brevi non esse cessaturum.
5. ° Bonae aestimationis amissio penes probos et graves viros,
sive haec procedat ex inhonesta aut suspecta vivendi ratione parochi,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.