AAS 2 (1910), p. 739

fundendum expeditius, acerbum Nobis dolorem attulit. Ea namque agendi
ratio declarat, fidei ac disciplinae catholicae adversarios nihil intentatum
relinquere ut deploranda consilia sua ad exitum perducant. Haec
nempe causa est quamobrem, post editas encyclicas Litteras Nostras
« Pascendi », quae modernismum philosophicum ac theologicum directo
percellebant, transversae sint initae viae ad exitiosos illos errores longe
lateque proferendos. Magnam enim, ut egregie tu disseris, in artibus et
litteris vim sitam esse animadverterunt ad hanc novam dimicationem,
maxime vero in romanensibus aliisve fabulis. Hinc mira illa librorum
id genus colluvies, pluribus linguis redditorum, quibus propositum est
humanitatem inimicorum Ecclesiae summis laudibus efferre; nostrorum
studia et scripta commiserari, deridere, quasi longe inferiora; fatuam
quandam religionem et commenticiam recti pulchrique formam, quam
« Idealismum » dicunt, perpetuo celebrare, suo cuiusque sensu duce ac magistro
reiecta quavis disciplinae norma et freno quovis legitimae auctoritatis
excusso; implicite saltem promovere inductam illam philosophandi
rationem, a qua, velut a fonte, singuli errores derivantur, quae absolutam
veritatem cognosci posse negat, omnemque religionem nihil aliud esse
contendit, nisi inchoatam quandam formam eamque mutabilem, hoc uno
utilem homini, quod eius animum expleat in ea pronum quae naturam
excedunt. Haec omnia quam falsa sint atque improbanda facile intellectu
est. Primum enim, non fictam catholicae Ecclesiae historiam perlegenti
patebit, hanc omnis humanitatis matrem et altricem fuisse, nulla
cultus parte seclusa, Romanosque Pontifices eiusdem tuendae vindicandae
auctores impigros extitisse. Quod vero pertinet ad novissima de
religione iudicia, quibus modernistae conantur evincere, nihil aliud esse
religionem quam insitum unicuique sensum rerum caelestium, cui minime
res ipsa respondeat, Nos quidem refellimus iam atque damnavimus
errorem funestissimum, quo fatalis via sternitur ad veri nominis
despicientiam incuriamque rerum ad religionem spectantium quam indifferentismum
vocant, vix dissimulatam fucatis verbis a rhetorum officina
petitis. Haec lenocinia atque hae simulationes ingenii ad inventionem
excolendi et critices artis exercendae, quae mire inserviunt erroribus
disseminandis aut facilius divulgandis, haec pompa sententiarum ad
incautos lectores decipiendos, existimari debent uti arma omnium funestissima
ad falsi tutelam et ad oppugnationem veri. Oportet igitur omnes,
quicumque haud inani gloriantur nomine catholicorum, insidias hasce
denuntient repellantque viriliter. Qua in re nemo sane poterit melius
ferre suppetias quam iuventutis institutores et auctores operum edendorum.
Campus enim his patet latissimus, in quo possint subtile iudi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.