AAS 2 (1910), p. 742

NOMINATIONES EPISCOPORUM.

SSmus D. N. Pius PP. X, decreto Sacrae Congregationis Consistorialis
elegit:
23 septembris 1910. — R. P. D. Angelum Hyacinthum Scapardini,
mutato titulo Antiocheno iam eidem adsignato, in archiepiscopum titularis
ecclesiae Damascenae.
Mandavit autem idem SSmus Dominus ut hac de re Litterae Apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.

S.

LUCEM.

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI IOSEPHI A

CARABANTES, SACERDOTIS PROFESSI, ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI

CAPUCCINORUM ET MISSIONARII.

Inter tot et varia certamina atque internas externasque calamitates
quae nos undique premunt, animus erigitur ac recreatur in memoriam
revocando illustres sanctitate ac virtute viros, aeque de civili et
christiana societate benemeritos. His haud immerito accensetur Iosephus
a Carabantes, sacerdos professus seraphicae capulatorum familiae,
qui tam Hispaniam quam Americam meridionalem integerrimae vitae
fama, assidua verbi Dei praedicationis sacrisque expeditionibus, insignis
missionarius, perlustrasse perhibetur, fructus referens conversionis et
sanctificationis uberrimos. In oppido Carabantes veteris Castellae ex
parentibus pietate ac genere claris Bartholomaeo Valasquez et Anastasia
de Frensueda ortus est Iosephus, die 27 Iunii an. 1628. Mox
pater morte praeripitur et mater vidua, quibusdam signis ac superna
spe et consolatione sustentata, primaevam suscipit institutionem infantis
qui eius curae ac sollicitudini congruenter respondet pius, obediens
et ad caelestia inclinatus. Hisce laeta exordiis, solidiore doctrinae cibo
puerum agere sciens, eum mittit in oppidum Deza ut hospes amitae sub
idoneo praeceptore litterarum rudimentis imbuatur. Quum Iosephus
adolesceret, ipsius matris iussu, Soriam urbem petit, ubi humanioribus
litteris dans operam in iis quoque proficit quae divina sapiunt et ter-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.