AAS 2 (1910), p. 746

Dei exuvias devoti cives ex omni ordine confluxerunt, certantes sibi aliquid
arripere ex vestibus in memoriam et venerationem. In ecclesiam
carmelitidum sororum eaedem exuviae deinceps illatae atque expositae,
solemnibus exequiis honoratae sunt, subsequentibus aliis funeribus intra
mensem et habitis duabus orationibus in laudem defuncti etiam praelo
vulgatis. Exorta quaestione de loco sepulturae ac, per coeleste iridis
signum, unanimi consensione resoluta, corpus Servi Dei in ecclesia franciscali
Sanctae Clarae rite tumulatum fuit. Sanctitatis vero fama quam Iosephus
in vita et post obitum sibi adeptus fuerat, in dies perseverans et
ad haec usque tempora magis clara invaluit. Quare in ecclesiastica Curia
Lucensi Processus Ordinarius Informativus super eadem fama confectus,
Romam ad Sacram Rituum Congregationem transmissus fuit. Quum
vero, peracta revisione scriptorum ipsius Servi Dei, nihil obstaret quominus
ad ulteriora procedi posset, instante Rmo Dno Mauro Bernardo
Nardi, Episcopo tit. Thebano et Ordinis Minorum Capuccinorum Postulatore
generali, atque attentis litteris postulatoriis quorundam Emorum
S. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum Sacrorum Antistitum aliorumque
virorum civili vel ecclesiastica dignitate praestantium, Emus et Rmus
Dnus Cardinalis Dominicus Ferrata huius Causae Ponens seu Relator,
in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis, subsignata die,
ad Vaticanum coadunatis sequens dubium discutiendum proposuit: « An
sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de
quo agitur ? » Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi,
post relationem eiusdem Emi Ponentis, audito etiam voce et scripto
R. P. D. Alexandro Verde, Sanctae Fidei Promotore, omnibus sedulo
discussis ac perpensis rescribendum censuerunt: « Signandam esse commissionem
et supplicandum Sanctissimo ». Die 16 Augusti 1910.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X
per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum
relatione, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacri Consilii ratum habens,
Commissionem Introductionis Causae Ven. Servi Dei Iosephi a Carabantes,
sacerdotis professi Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum
et Missionarii propria manu signare dignata est, die 24 eisdem
mense et anno.

FR. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.

† Petrus La Fontame, Ep. Charystien., Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.