AAS 2 (1910), p. 942

Occiduo-Meridionalem Vicariatus Sutchuensis meridionalis, quam Sinenses
« Kientchang » appellant, ab eodem Vicariatu seiungimus, eamque erigimus
in separatum Vicariatum Apostolicum, quem curis committimus
alumnorum optime meriti Seminarii Parisiensis pro Missionibus ad exteras
gentes. Novo autem huic Vicariatui nomen Kientchang facimus, atque
edicimus constet iuxta transmissam ad Urbem geographicam chartam,
tota illa regione, quae civili Praefecturae Nin-yuen-fou subiicitur. Decernentes
praesentes litteras firmas, validas et efficaces semper existere et
fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad
quos spectat, et pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per
omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices
ordinarios et delegatos ordinari et definiri debere, atque irritum esse et
inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die xii Augusti
MDCCCCX, Pontificatus Nostri Anno Octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. £B S. a Secretis Status.

III.

VICARIATUS APOSTOLICUS GIBLATARIENSIS IN DIOECESIM IMMEDIATE SUBIECTAM

ERIGITUR.

PIUS PP. x.

Ad futuram rei memoriam. — Quae ad spirituale fidelium bonum
satius procurandum expedire in Domino videantur, ea Nos, in hac Sublimi
Principis Apostolorum Cathedra collocati, libenti quidem animo
pro re ac tempore largimur. Cum vero ut incremento et dignitati Christiani
nominis propagandi in Apostolico Vicariatu Giblatariensi melius
prospiceretur, de eius erectione in Dioecesim peropportune iudicatum
sit; Nos omnibus rei momentis sedulo perspectis cum Venerabilibus Fratribus
Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Propagandae Fidei
praepositis, huiusmodi votis censuimus obsecundandum. Quare motu
proprio, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris Vicariatum Apostolicum
Giblatariensem in Dioecesim eiusdem nominis, huic Sanctae
Sedi immediate subiectam, erigimus et constituimus, eamque curis alumnorum
Congregationis Benedictinae Cassinensis a primaeva observantia

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.