AAS 20 (1928), p. 100
separatum sive dismembratimi a dictis duobus vicariatibus apostolicis, iu
novam praefecturam apostolicam erigimus et constituimus, cui nomen facimus
de Sinyangchow, et quam tradimus curis Missionalium Congregationis
Verbi Divini de Steyl: quod bonum, felix, faustumque in Domino siet.
Haec statuimus edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si, quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Decembris anno MDOOCOXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
EPISTOLAE
I
AD R. P. D. IGNATIUM VALDESPINO Y DIAZ, EPISCOPUM DE AGUASCALIENTES
IN MEXICO; OB XXV EPISCOPATUS NATALEM.
PIUS PP. XI
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Tristissimae
sane Mexicanae Ecclesiae condiciones non modo prohibent quominus
faustum laetumque eventum, episcopatus nempe tui natalem quintum ac
vicesimum, ea qua par est sollemnitate, cum clero populoque tuo amantissimo
concelebres, sed - quod est maxime lugendum - minime sinunt ut
gregem tuum coram te, sicut iu aliis pastoralis vitae tuae memorandis
diebus, frequentissimum hac occasione videas, eumque paterne admodum -
ut solebas - alloquaris. Quantum exinde doloris boni omnes et Nosmet Ipsi
potissimum rcapiamus ob illam, quam divinitus gerimus, sollicitudinem
omnium Ecclesiarum, plane profecto intellegis. Dolemus equidem vehementer
iniuriam tibi aliisque sacrorum Antistitibus inlatam; et preces supplicationesque
Deo enixe adhibemus ut, Mexicanae Ecclesiae restituta pace,
optatissimus ille dies tandem elucescat, quo filii illius regionis, Nobis sane
carissimae, Pastores suos, iamdiu patriae finibus extorres, révisant eosque
amplectantur.