AAS 20 (1928), p. 279

•unitate seiuncti, optimis quibusque ac religiosis praesertim disciplinis
destituerentur.
Quae quidem insignia promerita atque Apostolicae Sedis mentem
optime perpendisse et perspexisse visi sunt iam inde a saeculo
xin Parisiensis Athenaei Doctores, qui, ut memoriae proditam
est, Sedis eiusdem votis optatisque obsecundantes, collegium
' quoddam orientale Athenaeo suo coniunctum condidere : quod
quidem quibus progressionibus studiorum orientalium floreret,
quos ederet fructus, decessor Noster Ioannes XXII Hugonem
Parisiensem Episcopum, aliquanto post, sollicite percontabatur.1
Huc alia accedunt haud minus praeclara, earundem aetatum
testata monumentis litterarum. Humbertus de Eomanis vir sapientissimus,
Ordinis Praedicatorum Magister generalis, in libro
quem conscripsit « de iis quae tractanda videbantur in Concilio
generali Lugduni celebrando » haec, singillatim conciliandis animis
Orientalium veluti necessaria commendabat: scientiam seu2
peritiam linguae graecae, « quia per genera linguarum diversitas
gentium in unitate fidei congregatur »; tum graecorum copiam
librorum: ac nostrorum item librorum in Orientalium sermones
conversorum opportunam supellectilem; idemque fratres obtestabatur
suos, Mediolani in capitulo generali congregatos, ut orientalium
idiomatum notitiam studiumque magni facerent sancteque
excolerent, ut sacris ad illas gentes expeditionibus promptos se
paratosque, si Dei voluntas ferret, praestarent. Haud aliter e
Franciscanum familia Eogerius Bacon, doctissimus ille- et Clementi
IT, decessor! Nostro, caris simus vir, non solum de linguis
Chaldaeorum, Arabum, Graecorum erudite conscripsit sed aliis3
etiam earundem notitiam explanavit. Hos autem aemulatus Raymundus
ille Lullus, singularis item eruditionis ac pietatis vir,
multa multoque vehementius, - quod erat viri ingenium - a
decessoribus Nostris Caelestino V ac Bonifatio VIII rogando
impetravit, pro ratione temporum nonnulla audacius excogitata,
de negotiis studiisque Orientalium tractandis, de uno aliquo ex

1 Denifle-Chatelain, Ghartul. Univ. Paris., t. II, n. 857.
2 Mansi, t. XXIV , col. 128.

8 Opus maius, pars tertia.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.